Clermont-Ferrand, AD Puy-de-Dôme, 3 G arm. 7 sac A n° 1
Numéro3681
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date07/1055(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseClermont-Ferrand
RégionAuvergne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche520 mm
Largeur en haut275 mm
Largeur en bas290 mm
AuteurRancon, évêque de CLERMONT-FERRAND
BénéficiaireChapitre cathédral de CLERMONT-FERRAND
Regeste
Texte
l.2 Homo sicut fenum dies ejus tamquam flos agri cito marscenscentis, dono omnipotenti Deo
l.3 qui reddet unicuique juxta opera sua, beatissimȩ quoque virgini Mariae quȩ
l.4 generando filium sine concupiscencia virili adipiscendi potestatem quȩcumque
l.5 voluerit ab eodem accepit, beatis aetiam martiribus Agricolae et Vitali
l.6` eorumque canonicis sibi famulantibus, futuris namque et presentibus, quandam
l.7 scilicet partem mihi debitȩ aereditatis. Hoc est villa quȩ dicitur
l.8 Vezola, quam emi ad alodem, et omnia ibi pertinencia, et iterum villa de Campelz quam Harnaldus
l.9 de camalaeria dimisit mihi pro remedio animȩ suae et parentum suorum
l.10 teste Petro fillio suo, cum silvis et omnibus ibidem pertinentibus
l.11 et in territorio Cornonensi medietatem vineȩ de Camaret et medietatem
l.12 campi de Seiciac quȩ Petrus mihi dimisit de Corspetra, terrae vero
l.13 de Cauriaco terciam partem quam Hugo de Bocianella et Aurieldis uxor ejus ibi
l.14 habebant et pro remedio animȩ suaȩ mihi dederunt, et mansum I ad Cavinerium quaem Hugo
l.15 archipresbiter mihi dimisit. Hec omnia dimitto supradictis canonicis ut apud mei
l.16 redemptoris conspectum intercedant pro me et pro delictis meis. Et in die
l.17 obitus mei secundum esse et posse inde refrigerium accipiant. Volo autem ut de
l.18 his omnibus Gibertus fiat judex et villicus, post mortem quoque ejus ad laudem communis consilii episcopi
l.19 et canonicorum commendentur, edituo hujus aecclesiȩ aut cellarario aut siniscalco,
l.20 illo de his tribus de quo melius fuerit salvamentum et ipse firmet se inde recta agere, erga canonicos,
l.21 qui autem hanc donationem inquietare presumpserit nullatenus adipiscatur
l.22 quod querit, set iram incurrat Dei omnipotentis.
l.23 Facta est hac donatio die martis mense jullii
l.24 REGNANTE REGE HENRICO.
Bibliographie
COHENDY (M.), Inventaire de toutes les chartes antérieures au XIIIe siècle qui se trouvent dans les différents fonds d'archives du dépôt de le préfecture du Puy-de-Dôme, Clermont-Ferrand, 1855, p. 31-33.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3681 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3681»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3681/. Date de mise à jour : 29/03/12.