Clermont-Ferrand, AD Puy-de-Dôme, 3 G arm. 2 sac A n° 4a
Numéro3680
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date18/04/1097(fiabilité :texte)
LieuLatran(lat :Laterani)
DiocèseClermont-Ferrand
RégionAuvergne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche55 mm
Largeur en bas365 mm
AuteurPape Urbain II
BénéficiaireGuillaume, évêque de CLERMONT-FERRAND
Regeste
Texte
l.2 Sicut injuste poscentium votis nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, frater
l.3 in Christo karissime, precibus annuentes, ad perpetuam sancte Arvernensis ecclesie pacem ac stabilitatem presentis decreti auctoritate sancimus,
l.4 ut universi parrochie fines, sicut a tuis antecessoribus usque hodie possessi sunt, ita omnino integre tam tibi quam tuis successoribus
l.5 in perpetuum conserventur. Omnem etiam vestre ecclesiae dignitatem per predecessorum nostrorum privilegia vel authentica scripta concessam
l.6 nos quoque presentis privilegii auctoritate concedimus et firmamus, ut et in Bituricensis archiepiscopi consecratione, priorem
l.7 locum obtineas, et in omnibus parrochie Arvernensis congregationibus, salvis, si qua sunt, sedis apostolice privilegiis,
l.8 citra cujuslibet refragationem, pontificali jure fungaris. Ipsam sane ecclesiam cum universis appendiciis suis,
l.9 clericos et clericorum res libertati perpetue manere decernimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam
l.10 temere pertubare, vel ejus possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare. Quecumque
l.11 autem bona juste hodie possidet, sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus
l.12 et illibata permaneant. Interdicimus etiam ne, post tuum aut successorum tuorum obitum, quocumque tempore fuerint, invadere
l.13 aliquis aut distrahere audeat, sed omnia sub clericorum cura et diligenti provisione serventur, nec cuiquam omnino
l.14 liceat in eamdem ecclesiam personam quamlibet ingerere, sed libera clericis facultas sit, secundum Deum, concordi et ca-
l.15-nonica electione sibi antistitem providere, semota prorsus laicalis potestatis oppressione vel invasione.
l.16 Te autem pro ampliori familiaritatis preterite caritate tamquam specialem sedis apostolice filium decernimus ejus semper gremio affectu-
l.17-osius confovendum. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator, rex, princeps aut dux, comes, vice-
l.18-comes, judex aut ecclesiastica quelibet secularisve persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tempta-
l.19-verit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se
l.20 divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris
l.21 nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae justa servantibus
l.22 sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant.
l.23 AMEN. AMEN. AMEN. Scriptum per manum Petri, scriniarii sacri palatii.
l.24 [rota]. [benevalete].
l.25 Datum Laterani per manum Johannis, sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis, XIIII kalendas maii, indictione V, anno dominicae incarnationis MoXCoVIIo, pontificatus autem domini papae URBANI secundi X.
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 5683.
COHENDY (M.), Inventaire de toutes les chartes antérieures au XIIIe siècle qui se trouvent dans les différents fonds d'archives du dépôt de le préfecture du Puy-de-Dôme, Clermont-Ferrand, 1855, p. 66-68.
CHAIX de LAVARENE (A.-C.), µMonumenta Pontificia Arverniae, IX°, X°, XI°, XII° saeculis. Correspondance diplomatique des papes concernant l'Auvergne, depuis le pontificat de Nicolas Ier jusqu'à celui d'Innocent III (IXe, Xe, XIe, XIIe siècles)µ Clermont-Ferrand, 1886. , p. 101-105, n° 59.
Analecta juris pontificii, t. 10, p. 561.
GRELOIS (E.), SAUDAN (M.), Chartes et documents de l’Église de Clermont antérieurs au XIIe siècle, Paris, 2015, p. 164-166, n° 60.
Responsable
M.-J. GASSE
Comment citer cette notice
Acte n°3680 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3680»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3680/. Date de mise à jour : 11/10/17.