Le Puy, AD Haute-Loire, 1 H 182 n° 1

<< < / > >>

Numéro3672

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date06/942(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèsePérigueux

RégionAquitaine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie figurée

Hauteur à gauche355   mm

Hauteur à droite396   mm

Largeur en haut550   mm

Largeur en bas547   mm

AuteurBernard, comte  de  PERIGORD

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-SICAIRE  de  BRANTOME

Regeste

Bernard, comte de Périgord, renonce à ses droits sur l'abbaye Saint-Sicaire de Brantôme.

Texte

l.1 DISPOSITOR ordinatorque mirificus omnium rerum Deus qui, ut scriptum est, quos vult humiliat et quos vult exaltat, certum est quia multos
l.2 quos modo exaltat, in seculo venturo humiliabit, et multo magis illos qui de donis ejus superbientes sub potenti manu illius humiliare dedignantur. Propterea
l.3 enim justum est ut homo subditus sit Deo, et de his que ab ipso percipit eidem placere studeat. Hȩc omnia ego Bernardus, gratia Dei Petrocoricensis comes, considerans
l.4 monasterium Sancti Petri apostolorum principis sanctique Innocentis SIKARII quod vocatur Brantosma, qui olim constructus fuerat a dompno Karolo rege Francorum,
l.5 et hunc predictum Innocentem a transmarinis partibus evexerat, qui modo minime regulariter degit, sub jure meo retinere timui, et in ordine monastico
l.6 restituere dignum duxi. Volo itaque ut notum sit omnibus hominibus, tam futuris quam presentibus, quomodo actum sit. Igitur ego, in Dei nomine, Bernardus
l.7 comes, consenciente uxore mea Garsinda, hunc predictum locum cum omni abbathia ad eum pertinentia in potestate domini nostri Jhesu Christi et sancti Petri apostolorum principis
l.8 ac sanctissimi Innocentis SIKARII qui ibi corpore illeso quiescit, de mea dominatione transposui pro remedio anime meȩ patris matrisque meȩ et pro anima uxoris meȩ filiisque nostris
l.9 ac filiabus et fratribus prodecessoribus quoque nostris et amicis fidelibus et pro animabus omnium fidelium defunctorum et specialiter pro illis qui prefatum locum defenderint,
l.10 et beneficiis suis concesserint. Ideo, ut predictum est, cedo prescriptum locum domino Deo salvatori omnium et beati Petri apostoli in cujus nomine est consecratus sanctique Innocenti
l.11 SIKARII qui ibi cum magno favore quiescit, ut sit liber et absolutus in perpetuum ab omni negotio seculari et a successoribus meis, et trado in manibus dompni Martini abbatis
l.12 ipsius loci, et in manibus monachorum ibidem manentium ut videlicet ipsi et successores eorum tam cenobium quam omnem abbathiam sine ulla contradictione teneant
l.13 et possideant, et post discessum dompni Martini abbatis eligant sibi monachi ipsius loci abbatem qualemcumque voluerint secundum regulam sancti Benedicti.
l.14 Sint autem ipsi monachi in subjectione regis ad locum salvum faciendum et non ad aliquid persolvendum nisi solummodo orationes. Ceterum aliud ei non concedo nec ulli
l.15 homini, sed potius contestor et adjuro omnes homines propinquos atque successores meos, cunctosque etiam illius cenobii vicinos tam presentes quam futuros
l.16 per tremendum sanctȩ Trinitatis nomen, et per merita sanctorum quorum reliquiȩ inibi continentur, ut ullus nec abba, nec monachus, vel clericus, sive etiam laicus res hujus cenobii
l.17 inquietare presumat, aut in potestate propria ullo modo reddire studeat. Quod si quisquam hanc hereditatem Dei ac sancti Petri caelorum clavigeri, sanctissimique Inno-
l.18-centis SIKARII possidere conaverit, anathema sit et claudatur illi porta caelestis regni et pateat ingressus inferni, et veniat super illum deprecatio psalmographi dicen-
l.19-tis: Deus meus pone illum ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti, et confundatur in seculum seculi, et pereat in ȩternum, non sit coheres Dei, sed sit particeps
l.20 Pharawnis qui ait: Deum nescio et Israel non dimittam. Ego Bernardus hoc datum a me factum nutu Dei disponente, ratum perfectumque in perpetuum esse volo cum stipu-
l.21-latione subnixa. Signum Bernardi comitis qui hoc donum fecit et scribere rogavit et manu propria firmavit, et magnatis suis affirmare precepit. Signum Guillelmi.
l.22 Signum Arnaldi. Signum Gauzberti. Signum Bernardi. Signum Radulfi. Signum Alduini. Signum Gozcelini. Signum Gauzfredi. Signum Heliae. Signum Fulcherii. Signum Amalgerii.
l.23 Signum Odolrici. Data in mense junio, regnante Deo, dompno Ludovico imperante.
l.24 [signum] [signum] [signum].

Notes

1

Bibliographie

PAYRARD (J.-B.), Chartes inédites concernant l'histoire du Velay, dans Tablettes historiques du Velay, 7 (1877), p. 347-392 et 511-538 et 8 (1878), p. 1-32 et 195-226, p. 2-3, n° 1.

WAQUET (H.), Le comte Bernard de Périgord et l'abbaye de Brantôme, in Bulletin de la société historique et archéologique du Périgord, 71 (1944), p. 24-31 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3672 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3672»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3672/. Date de mise à jour : 29/03/12.