Lille, AD Nord, 1 G 194 n° 1003
Numéro367
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date1024(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche281 mm
Largeur en haut206 mm
Largeur en bas209 mm
AuteurBaudouin IV, comte de FLANDRE
BénéficiaireChapitre de SAINT-AME de DOUAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Notum est apud eruditos et pene omnes scolasticȩ doctrinȩ inscios
l.3 negligentia vel incuria hominum oblivioni tradi memoriam gestarum
l.4 rerum. Quapropter repertus litterarum usus fuisse creditur ut quod temporis
l.5 prolixitate a memoria elabitur, earum annotatione teneatur. Unde dignum
l.6 censui ego Baldeguinus marchio litteratim posteris tradita relinquere
l.7 predia, que tribui sanctissimo confessori Amato ad dedicationem ipsius criptȩ,
l.8 corpus videlicet Heldengis eclesiȩ et decimam totius terrȩ inter Nepam
l.9 et Vuarnaviam et porcinam beccam et potestatem Vuarnestron sitȩ. Quod ut
l.10 firmum atque indisruptum maneat in futuro, non tantum principum in eorum testimo-
l.11-nio verum etiam presulum idoneorum: Gerardi Kamaracensis, Fulconis
l.12 Ambianensis, Baldeguini Tervuanensis et abbatum honestorum Ledu-
l.13-guini et Malbaldi autoritate et excuminicatione confirmo.
l.14 Actum Duaci regnante in Francorum patria rege Rotberto principante
l.15 Flandrensibus piissimo comite Baldeguino sub horum principum testificatio-
l.16-ne quorum nomina subnotantur in serie. Signum Heustatii comitis. Signum
l.17 Rogeri comitis. Signum Huberti castellani. Signum Hugonis castellani. Signum
l.18 Lanberti. Signum Helgotis. Signum Rotberti. Signum Alulfi Duacensis et Ilberti fratris
l.19 ejus. Signum Sigheri prepositi, et ceterorum. Fulco scriptor Gerardi Kamara-
l.20-censis episcopi anno ab incarnatione Domini millesimo vicesimo quarto
l.21 prescripsi et subscripsi.
Bibliographie
DESPLANQUE (A.), Cartulaire du Nord de la France. Recueil des chartes les plus anciennes qui reposent aux Archives départementales du Nord, Lille, 1868, n° 229, p. 58.
DHONDT (J.), Note sur les châtellenies de Flandre, in Etudes historiques dédiées à la mémoire de M. Roger Rodière, Arras, 1947, p. 68 et 259.
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 61.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°367 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°367»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte367/. Date de mise à jour : 29/03/12.