Le Puy, AD Haute-Loire, 1 H 40 n° 1
Numéro3669
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date01/12/1095(fiabilité :texte)
LieuClermont(lat :publice apud Claromontem)
DiocèseClermont-Ferrand
RégionAuvergne
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche252 mm
Hauteur à droite251 mm
Largeur en haut358 mm
Largeur en bas365 mm
AuteurHugues, abbé de CLUNY
BénéficiairePons, abbé de LA CHAISE-DIEU
Regeste
Texte
l.2-montensi concilio per manum domini pape Urbani II et venerabilium archiepiscoporum domni Hugonis Lugdunensis et domni Aldeberti Bituricensis aliorumque multorum religiosorum
l.3 virorum sopita omni simultate quȩ inter eos ex quibusdam occasionibus emerserat, in pacem et concordiam redierint. Sciendum est itaque quia domnus abbas Poncius et fratres Casȩ Dei
l.4 concesserunt domino Hugoni abbati et fratribus Cluniacensibus Baortense monasterium, et ȩclesiam de Anberto, ȩclesiam quoque Sancti Stephani de Castello, et ȩclesiam de Digneio, atque ȩcclesiam de Co-
l.5-santia, ȩclesiamque de Vongeio, et ȩclesiam de Prisceio, atque eclesiam de Sivriaco, cum omnibus earum appendiciis, tam in terris et possessionibus, quam in decimis cȩterisque reditibus,
l.6 et partem decimȩ de eclesia Cosiaci, partem quoque decimȩ quam habebant in ecclesia de Judeis, ut habeant deinceps hȩc omnia in perpetuum. Econverso domnus abbas Cluniacensis, et
l.7 fratres ejus concesserunt domno abbati Casȩ Dei et fratribus ejus, obȩdientiam de Castellione juxta castrum Corziacum, et eclesiam de Casa Mediana, cum omnibus ad eas pertinentibus, ut possideant
l.8 ea omnia in perpetuum, ita tamen, ut in Casa Mediana habitantes monachi preter duos aut tres non habeantur. Habitantes autem in castello quod vocatur Castellucium ha-
l.9-bebunt facultatem sepeliendi vel in cimiterio capellȩ ipsius castelli, vel in ȩclesia de Auzac quȩ est parroechialis. Cȩtera vero omnia quȩ eo die in quo hȩc concordia facta est
l.10 aliqua investitura tam fratres Cluniacenses quam fratres Casȩ Dei tenebant, finierunt sibi, in perpetua pace, nec sibi ad invicem ea deinceps calumniabuntur. Convenerunt etiam inter se
l.11 ut quȩcumque de cȩtero terrȩ vel possessiones sibi darentur ab illis, qui eas aliqua investitura tenerent, fratres illi qui inde qualecumque donum susceperint, eas sibi sine calumnia
l.12 et questione aliorum habeant. In eclesiis vero adquirendis, quicumque eorum primum partem adipisci, dono ejus qui eis investitus est poterit, tenebit eam in pace, nec qui-
l.13-libet alterius congregationis vim aut calumniam inferre poterit, nec acquirendi vel ȩdificandi eclesiam in ipsa parrochia licentiam vel facultatem habebit.
l.14 Clericorum autem vel militum quisquis in extremis positus cuicumque loco eorum sese ad sepeliendum destinaverit, ibi sine calumnia sepelietur, et quȩcumque dederit,
l.15 locus ipse in pace retinebit, etiam si se vel sua prius alteri parti devoverat, excepto quod si aliqua aliis cum investitura primum dedit, non licebit ea nisi ipsis
l.16 qui inde investiti fuerant habere. Cupientium venire ad monasticum ordinem et habitum, nulli suscipiendi aditus quocumque ire velit ab altero prohibebitur,
l.17 etiam si se ei primum devoverit, et si qua tunc largitus fuerit, locus ipse quem ingreditur, in pace possidebit, exceptis his quȩ cum investitura aliis primum contulit.
l.18 Suscepti ad habitum transire ab uno ad alterum monasterium non poterunt, nisi forte cum licentia abbatis sui. Actum publice apud Claromontem, et laudatum
l.19 atque confirmatum auctoritate domini pape Urbani II ut sic ab utrisque inconvulse teneatur, anno ab incarnatione Domini millesimo XCV, indictione IIII, kalendas decembris. ABCIROGRAPHUM.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, 1894, p. 43-44, n° 3693.
PAYRARD (J.-B.), Chartes inédites concernant l'histoire du Velay, dans Tablettes historiques du Velay, 7 (1877), p. 347-392 et 511-538 et 8 (1878), p. 1-32 et 195-226, 3e série, p. 18-20, n° 10.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°3669 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3669»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3669/. Date de mise à jour : 29/03/12.