Angers, AD Maine-et-Loire, H 1789

<< < / > >>

Numéro3656

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date15/05/1107(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurGuillaume Chesnels et alii

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Pancartes des dons qui ont constitué le prieuré d'Avezé.

Fac-similé

Texte

l.1 Satis utile videtur esse ne obliovini tradantur presentium facta, litterarum noticia futuro-
l.2-rum presentari memoriȩ. Notum igitur sit omnibus qui nunc sunt, et futuris, quod quidam miles nomine Wil-
l.3-elmus cognomento Chesnels, et uxor ejus cui nomen Adelait, pro redemptione animarum suarum,
l.4 et parentum suorum, donaverunt Deo et sancto Albino ejusque monachis, ecclesiam Sancti Petri de Avesiaco, si-
l.5-cut eam ipsi tunc habebant, id est medietatem tocius ȩcclesiȩ cum dominio suo, et presbiteragium cum appen-
l.6-ticiis suis, cum terris, cum pratis, cum decimis, cum offerturis, et totam sepulturam, decimam quoque trium molen-
l.7-dinorum et piscium qui ibi capti fuerint, et dimidium cimiterium ad burgum faciendum, et omnes homi-
l.8-nes qui ibi habitabunt quietos ab omnibus consuetudinibus clamaverunt excepto pasnagio. Et
l.9 quodcumque donatione vel emptione monachi ibi adquirere potuerint similiter concesserunt,
l.10 exceptis militaribus serviciis. Concesserunt quoque monachis, ut tantummodo dominici porci eorum in
l.11 omnibus boschis suis, quieti sine pasnagio currerent. Hoc donum concesserunt et auctorizave-
l.12-runt Robertus Rufus, Haimericus clericus, et Paganus, fratres supradicti Wilelmi, et soror ejus nomine Aga-
l.13-tha, cum marito suo qui dicebatur Hugo Desreez. Hoc etiam concessit Johannes qui tunc ipsius ȩcclesiȩ erat pres-
l.14-biter. Eandem rem concessit monachis Sancti Albini Robertus comes de Belelmo. Igitur ad suscipien-
l.15-dum predictum donum ierunt de monachis Sancti Albini, Wido prior, Stephanus monachus, Gurhannus monachus,
l.16 Jarnogonius monachus, Fulcoius monachus, et Beraldus presbiter atque Rainerius. Et de famulis monachorum
l.17 ibi affuerunt Gervasius mariscallus, Samazollus, Ernaldus, atque Andefredus. Et de militibus Roberti de
l.18 Belelmo, Wilelmus Faiellus, Hugo nepos ejus, Haimericus Gruellus. Ex parte vero predicti Guilelmi, Bur-
l.19-cardus Mala Musca, Herbrannus de Telliaco, Landricus prepositus, Wilelmus de Avesiaco, Ivo de Cro-
l.20-vio, Sainfredus de Pino, Oilerius de Seglericiis, Gaufridus Rufus, Rainaldus sutor, Wilelmus de Ge-
l.21-megia. Omnes isti hoc viderunt et audierunt, in anno mortis Guilelmi secundi regis Anglorum, et re-
l.22-cuperationis Heliȩ comitis Cenomannorum, anno ab incarnatione Domini MC, indictione octava,
l.23 die kl. novembris. Eodem anno apud ȩcclesiam Sancti Victoris concessit hoc donum monachis Sancti
l.24 Albini Ildebertus Cenomannorum episcopus, presente Fulcrado cantore et Pagano archidiacono, et
l.25 Jarnogonio atque Johanne Sancti Albini monachis.
l.26 Guilelmus igitur qui Sancto Albino ea quȩ suprascripta sunt donaverat, morti proximus donum suum ad-
l.27-auxit, et monachis Sancti Albini domum propriam quȩ est juxta ȩcclesiam cum virgulto adjacen-
l.28-ti, dedit, et insuper sex libras denariorum ad reedificandam ȩcclesiam delegavit. Hoc viderunt
l.29 et audierunt Fulcoius Sancti Albini monachus, et Beraldus presbiter aliique plures. Sed eo mortuo Haimeri-
l.30-cus frater ejus omnia penitus monachis Sancti Albini abstulit, quȩ supradictus Willelmus sive in vi-
l.31-ta, sive in morte eis donaverat. Post aliquantum vero temporis, recognoscens injusticiam suam,
l.32 venit Andecavis in capitulum Sancti Albini idus maii, ibique presente Erchembaldo abbate, presente
l.33 etiam ipsius loci conventu omnia quȩ eis abstulerat reddidit, donum fraternum in elemosinam Sancto Al-
l.34-bino concedens. Promisit etiam se adjutorem nostrum in quantum sciret et posset in omnibus fore si qua
l.35 calumpnia de predictis rebus oriretur. Post hȩc accepit beneficium fratrum, et cum una virgula predi-
l.36-ctum abbatem de supradictis rebus revestivit, ipsamque virgulam super altare sancti Albini detulit. Hoc
l.37 viderunt et audierunt Robertus canonicus Sancti Petri Cenomannensis, Paganus Bovet, Haimericus de Toarcio, Al-
l.38-dulfus canonici Sancti Martini. De famulis nostris Robertus prepositus, Rainaldus Artus, Willelmus cellararius, Ha-
l.39-inricus sartor, Giraldus corvesarius, Landricus Baboo, Matheus filius Rainerii. Actum anno ab incarna-
l.40-tione Domini MCVII, indictione XV, die et loco supradicto. Sub idem fere tempus, Archembaldus abbas pergens Tre-
l.41-veris ad concilium per Avesiacum transitum fecit. Quem illic positum predictus Haimericus Chesnels iterum
l.42 de supradictis rebus revestivit, concedente hoc Pagano fratre ejus et Hugone Dexreato sororgio
l.43 ejus, et Agatha sorore illius, cui abbas dedit pro caritate VII sol. Cenomannensium, et nepote ejus Bur-
l.44-gardo filio Hugonis. Qui omnes predictas res Sancto Albino concesserunt, et beneficium loci a memo-
l.45-rato abbate ibi acceperunt. Hoc viderunt et audierunt, Fromundus de Viriaco, et Aldulfus Alerius
l.46 monachi, Robertus prepositus, Firmatus mariscallus, Gosbertus cocus, Pasiant, famuli nostri. De parte
l.47 illius, Hubertus presbiter, Landricus prepositus, Odilerius de Siglerizis, et alii multi.
l.48 Post aliquantum temporis quidam miles nomine Geroius particeps supradictȩ ȩcclesiȩ decidit
l.49 in egritudinem, vocavitque ad se Jarnogonium Sancti Albini monachum, et partem suam de offeren-
l.50-dis illius ȩcclesiȩ quȩ ad manum presbiteri veniunt et de primiciis, Sancto Albino condonavit, presente
l.51 domino suo Burchardo Mala Musca, qui hoc donum suasit fieri, et concessit factum, concedente
l.52 quoque hoc Guitburge sorore Burchardi, supradicti Geroii uxore. Hoc donum quod pro anima
l.53 sua idem Geroius in elemosinam Sancto Albino fecit, laudaverunt et concesserunt Willelmus de Avesia-
l.54-co frater ejus, et Robertus Dessart.
l.55 Ivo de Crovio donavit Sancto Albino suam partem decimȩ de masura Aurici concedente hoc
l.56 Aremburge uxore sua, et filiastra. Landricus quoque prepositus donavit Sancto Albino et mo-
l.57-nachis ejus apud Avesiacum unum arpentum terrȩ. Gaufridus etiam Loripes donavit eisdem mona-
l.58-chis alterum arpentum terrȩ. Hi tres simul supradictas res in elemosinam Sancto Albino dantes, Wido-
l.59-nem priorem de illis apud Avesiacum revestierunt. Hoc viderunt et audierunt de nostris famulis
l.60 Gervasius mariscallus, Samazollus, Ernaudus, et Andefredus, Wilelmus Chesnels, Willelmus de
l.61 Avesiaco, Burchardus Mala Musca, Herbrandus de Telliaco, et alii multi.
l.62 Cum propter inopiam monachi Sancti Albini discessissent ad tempus de Avesiaco, Willelmus cog-
l.63-nomento Musca filius Giroii, medietatem altaris sancti Petri Gauterio presbitero engadiavit pro uno
l.64 equo sedecim solidorum Cenomannensium. Cumque post aliquot tempus venisset illo Menardus mo-
l.65-nacus resque altaris ut suas voluisset accipere, audivit supradictum impedimentum. Et cum per justiciam
l.66 res ȩcclesiȩ non posset recuperare, dedit supradicto Willelmo decem solidos in caritate, et sedecim
l.67 presbitero reddidit. Quo facto, predictus Willelmus partem ȩcclesiȩ quȩ ad eum pertinebat monachis in per-
l.68-petuum reddidit, et predictus presbiter omne illum vuadimonium prorsus abjuravit. Hoc viderunt
l.69 et audierunt, Haimericus Chesnel, Guido miles ejus, et Drogo frater ejus, Landricus quoque prepositus, et alii
l.70 multi. Accidit quodam tempore ut molendinum de Aplonila incenderetur, de quo mo-
l.71-nacus de Avesiaco habebat decimam. Post aliquantum vero temporis Odo de Clincampo accepit uxo-
l.72-rem, per quam illud molendinum in potestatem ejus devenit. Cumque illud reedificasset, monacus de-
l.73-cimam suam reclamavit. Quam ille tandem Sancto Albino in elemosinam reddidit ac monachis ejus, acceptis a monaco Mainardo duobus solidis Ce-
l.74-nomannensium denariorum. Hoc concessit uxor ejus. Hoc viderunt et audierunt, Orri-
l.75-cus Pes Hyrci, et Fulcradus nepos presbiteri.

Notes

1

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, p. 117-121, n° ?.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3656 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3656»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3656/. Date de mise à jour : 29/03/12.