Angers, AD Maine-et-Loire, H 1778
Numéro3653
Fiabilité de l'actedouteux
Genrepancarte
Date1096(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche316 mm
Hauteur à droite323 mm
Largeur en haut391 mm
Largeur en bas390 mm
AuteurChevalier Alveus
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBIN d'ANGERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quandam quȩ vocatur Calumpniacus et juxta ȩcclesiam terram ad domum fatiendam et terram ad quattuor boves et quoddam
l.3 pratum. Hoc donum misit in manum Girardi abbatis in supradicta villa, quod multi coram positi viderunt, quorum nomina hȩc sunt,
l.4 Gaufridus frater Alvei, et Hugo de Terrum et duo nepotes Alvei Tetbaudus et Walterius, et Herveus cognatus ejus, et Rivallonus Bigot, et Agnes uxor Alvei
l.5 quȩ cum viro suo bono animo donum istud fecit, et Rainaldus forestarius, et Girorius forestarius, et de hominibus Sancti ALBINI Haimmarus Malspetit,
l.6 et Hilarius et Firmatus, Arnaldus Brion, et Constantinus coquus, et Rotbertus de Trevis. Et quia donatio ista sine concessione episcopi Redonensis
l.7 firma esse non poterat, est enim ȩcclesia de diocesi ejus perrexit abbas Girardus ad eum propter istam causam. Sed eum invenire non potuit. Quod
l.8 cum audisset Silvester episcopus conpunctus corde de labore abbatis precepit litteras conponi de concessione istius quas per domnum Haimmonem
l.9 monachum Sancti Albini ipsi abbati G. et ceteris fratribus misit, quarum exemplar in hunc modum habetur:
l.10 S. Redonensium dictus episcopus et AR. archidiaconus cum cȩteris fratribus ejusdem ȩcclesiȩ canonicis domino G. abbati beati Albini cum toto
l.11 cȩnobio fratrum orationes fideles. Quod petendo quesivistis, querendo pulsavistis apertum invenistis. Procantum igitur ȩcclesiȩ quȩ
l.12 vulgari nomine Calumpniacus appellatur, concedimus vobis. Valeat sanctitas vestra.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3653 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3653»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3653/. Date de mise à jour : 29/03/12.