Angers, AD Maine-et-Loire, H 100 fol. 74
Numéro3652
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1060(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche832 mm
Hauteur à droite820 mm
Largeur en haut587 mm
Largeur en bas580 mm
AuteurWitbaldus, abbé de SAINT-AUBIN d'ANGERS
BénéficiaireHildegarius et Isemberge, son épouse
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 IN Dei nomine Witbaldus abba ex monasterio Sancti Albini. Notum immo et percognitum fore cupimus omnibus
l.3 sanctȩ Dei ecclesiȩ fidelibus, tam presentibus quam etiam successoribus nostris, qualiter adiit nos quidam homo nomine
l.4 Heldegarius, et uxor sua nomine Isemberga cum infantibus suis, ut eis quandam vineam ad censum concederemus. Quod
l.5 et fecimus ea siquidem ratione, ut annis singulis, in censum persolvant festivitate sancti Albini quae est kalendas
l.6 marcii, denarios VIII. Habet autem ipsa terra arpennum II et terminatur ex omni parte terra Sancti Albini, et est
l.7 sita in villa Treciaco, prope fluvium Divȩ. Quod si de ipso censu tardi aut negligentes extiterint, ha-
l.8-beant licentiam legaliter emendandi et ipsam terram non perdant, sed habeant licentiam plantandi, ae-
l.9-dificandi, et in melius construendi. Aliae autem potestati non habeant licentiam venundandi, nec con-
l.10-cedendi. Post eorum vero obitum ad nostrum ex integro revertatur dominium. Ut hȩc autem manufirmitas, fir-
l.11-ma permaneat manu propria firmavimus, manibusque monachorum nostrorum roborari decrevimus.
l.12 SIGNUM [chrisme] DOMNI Witbaldi abbatis. S. Firmini monachi. S. Rustagni monachi. S. Alboini monachi.
l.13 S. Girardi monachi. S. Tedevini monachi. S. Arberti monachi. S. Geilonis monachi. S. Aldeverti monachi. S. Rotberti monachi.
l.14 S. item Girardi monachi. S. Arberti monachi.
l.15 Johannes monachus Sancti Albini [scripsit] et subscripsit. Data mense de novembri, ANNO XV regnante Hlothario rege.
l.16 DONUM OTBERTI.
l.17 Otbertus memor de hoc quod Dominus in evangelio dixit: Date et dabitur vobis, terram quam de Sancti Albini
l.18 benefitio habebat in curte Basiligis, Sancto Albino donat habere post obitum ejus. Quicquid in suo domi-
l.19-nio tenere videbatur, monachi in suo dominio eque teneant. Et quod de eo homines in fevo tene-
l.20-bant, similiter de Sancto Albino teneant. Qua de re Gauzfredo comite auctorizante donum
l.21 super altare sancti Albini posuit, tali conventione ut si moriatur infra viginti leugas a civitate Andecavis,
l.22 aportetur ad monasterium cum processione, et ibi ejus obsequium honestissime procuretur. Si quis vero hoc quas-
l.23-sare voluerit, a communione Domini sit segregatus, et omnibus sanctis ejus anathematizatus. Testes sunt hii, Gaus-
l.24-bertus Chotart, Tetbaldus de Bezal, Adraldus prepositus, Rotbertus Rabies, Fulcodius filius Paterici,
l.25 Randulfus Caput Ursi, Lescelinus filius Lanberti, Engelgerius Adidos, Bernerius cellararius, Bernerius
l.26 secretarius, Joscelmus, Rannulfus, duo nepotes Gausfridi comitis, scilicet Gausfridus atque Fulco.
l.27 DE TERRA QUAE EST IN VILLA NOIALT QUAM DEDIT ABBAS ALBERTUS FULCUINO.
l.28 IN Dei nomine. Albertus abbas monasterii Sancti Albini Andegavensis. Notum sit omnibus fidelibus sanctȩ Dei ecclesiȩ quia postula-
l.29-vit nos quidam homo nomine Fulcuinus et uxor sua Maria ut eis ex rebus nostris aliquid ad censum concederemus.
l.30 Quod et fecimus. Est autem ipsa terra in villa Noialt videlicet quicquid Sanctus Albinus habere videtur exquisitum
l.31 et inexquisitum, ea scilicet ratione ut annis singulis missa Sancti Albini quȩ est kalendis marcias in censum persolvant
l.32 denarios XII. Si vero de eodem censu tardi aut negligentes extiterint licentiam habeant legaliter emendandi
l.33 et ipsam terram non perdant, sed faciant ex ea quicquid voluerint sicut mos est ipsius pagi salvo jure
l.34 ecclesiastico. Post obitum denique eorum constituant heredem quem melius elegerint. Hanc autem cartam ut firmior
l.35 veriorque credatur manu propria manibusque fratrum nostrorum roborare decrevi. Actum Sancti Albini mona-
l.36-sterio publice. Albertus humilis abbas huic manuifirme fieri jussit, et firmare rogavit hortantibus fratribus.
l.37 S. Geyloni monachi. S. Gyrardi. S. Wikardi monachi. S. Widonis monachi. S. Herberti monachi.
l.38 S. Walterii. S. Gonterii. S. Bernonis. S. Albuini. S. Ulgerii. S. Rainaldi.
l.39 S. Humberti. S. Constantini monachi. S. Heldeberti monachi. Amalricus monachus et levita [scripsit et subscripsit] [ruche].
l.40 Datum mense januarii, regnante Hlothario rege anno XVIIII.
l.41 CARTA DE TERRIS WIDDONIS ABBATIS.
l.42 Ego in Dei nomine Widdo abbas ex monasterio Sancti Pauli Cormaricense, seu ex monasterio Sancti Salvatoris Villa
l.43 Lupe, sub ejus patrocinio degente, necnon ex monasterio Sancti Petri Ferrariensi, atque ex monasterio Sancti Albi-
l.44-ni Andecavensi. Notum fore cupio omnibus sanctȩ Dei ecclesiȩ fidelibus, tam presentibus quam futuris, qualiter locis in
l.45 meo regimine consistentibus, omni affectione atque conamine consulere velim. Ego siquidem quondam bo-
l.46-nis omnibus affluens, prosperitatibus seculi fulgens, cuncta postponens, tyrocinio Christi me mancipavi, monasticum
l.47 scilicet sumens onus. Sed secularibus prȩpeditus negotiis, insuper inimici temptationibus instigatus multimodis, su-
l.48-ceptum monasticum ordinem, non ut decebat hactenus custodivi, sed plurimis interlabentibus culpis prevaricavi.
l.49 Denique loca in meo regimine consistentia, quos debueram bona pro posse augendo ad meliora provehi, plurima inde
l.50 subtrahens, sivi ad ima relabi. Nunc vero penitudine ductus, quod minus peregi, supplere cupio. Hortante quoque
l.51 Widone episcopo avunculo meo, necnon domni abbatis Hycmari inpulsu, quin potius divino instinctu, terram quam
l.52 de his locis per nefas substuli, benigno animo illis reddo. Fecique hanc scriptionem, ut si quispiam aliquid illicite
l.53 tenet, quod ego ei maligno depravatus consilio contuli, jam non audeat retinere. Hoc quoque scriptum fratri meo
l.54 Gauzfredo Andecavorum comiti direxi, qui gratanti animo et eam manu propria firmavit, fidelium quoque suorum manibus robo-
l.55-randam esse decrevit. [chrisme] SIGNUM DOMNI WIDONIS ABBATIS, QUI HANC EDITIONEM FIERI JUSSIT. S. Wido-
l.56-nis episcopi. S. domni HYNMARI ABBATIS. [croix] NEFINGI EPISCOPI. [signum] Frater Widdo manu propria firmavit. [croix] Gauzfre-
l.57-di comitis. S. Marchoardi. S. Raynoldi. S. Warini. S. Widoni. S. Gauzoni. S. Odo-
l.58-nis. S. Odolgerii. S. Griferii. S. Burchardi. S. Ernegisi. S. Frotmundi. S. Gadelonii.
l.59 S. Hilgerii. S. Hethoni. S. Rohaudi. S. Adhelardi. S. Hugonis. S. Walterii. S. Ursi.
l.60 S. Suthardi. S. Odonis. ITEM Marchoardi. S. Richardi. S. Elynanni. S. Gauzberti.
l.61 CARTA DE CARTINIACO.
l.62 IN omnipotentis Dei nomine. Ego Gerorius, Gauslini Redonensis militis filius. Notum vigere cupio omnibus tam nostrȩ
l.63 aetatis quam futurȩ posteritatis ecclesiȩ Christi fidelibus, quod Beati Albini monasterio, in prospectu Andecavensis
l.64 urbis sito, de re mea unam ecclesiam lege perpetua concedo, ob redemptionem videlicet animȩ ejusdem carissimi genito-
l.65-ris mei Gauslini, sed et dulcissimȩ matris meȩ Gondradȩ, necnon et dilecti fratris mei Walterii, quorum corpora
l.66 in predicto Sancti Albini loco jacent sepulta. Ut ergo supranominati amici mei, beati primum Albini, deinde sanctȩ congre-
l.67-gationis suȩ precibus adjuti, piam Christi judicantis sentiant clementiam, predictam ecclesiam, in vicaria Balgiaensi, in loco
l.68 cui nomen est Cartiniaco sitam, cum duabus mansuris, perdonata in eis vicaria, et omnibus consuetudinibus illi mo-
l.69-nasterio ea conditione condono, ut de hinc in reliquum tempus, nullus mihi genere vel aliqua affinitate junctus,
l.70 non frater, non filius, non nepos, vel pronepos, eam reclamare, aut ulla calumnia presumat usurpare. Sed quandiu
l.71 Christus propriam pacietur vigere ecclesiam Beato Albino atque famulorum ejus usibus quiete deserviat. Quod ut stabilius
l.72 corroboratum perseveret, in memoriam facti, venerandus inde loci abba Hucbertus omni favente fratrum unanimi con-
l.73-tione, spontaneo dono, unum mihi equum obtimum, cum duobus tapetis attribuit. Ego quoque nunquam id volens ab aliquo violari,
l.74 hoc scriptum exinde fieri subrogavi. Et factum, manu propria firmavi, et Fulconem comitem meum seniorem, et filium
l.75 ejus Gausfredum, coram fidelibus eorum et meis similiter firmare feci. Cujus si quis contemptor repetere quod devovi
l.76 molitus fuerit, quod nititur minime consequatur, sed et ob iniquum conatum, maledictione Dei sempiterna circumventus,
l.77 puniatur. [croix] S. comitis Fulconis. S. Gausfridi filii ejus. S. Hucberti presulis. S. Tedbaudi. S. Ragi-
l.78-naldi. S. Ulgerii decani. S. Alberici. S. Petri. S. Widdonis. S. Warini.
l.79 Rainaldus prepositus Sancti Albini reddit ad festivitatem sancti Albini XII denarios pro consuetudine sua.
l.80 SCRIPTUM ALBUINI ET NARBERTI.
l.81 IN Dei nomine Gunterius abba monasterii Sancti Albini Andecavensis. Notum sit omnibus fidelibus sanctȩ Dei ecclesiȩ, quia
l.82 postulavit nos quidam homo nomine Albuinus et filius ejus Narbertus, ut eis tercia parte molendinum, et dimidium vi-
l.83-ctum, et dimidia opera, ad censum concederemus, quod et fecimus. Est autem ipsa terra sita in pago Pictavensi in potesta-
l.84-te Mayronis in villa quȩ vocatur Treciaca. Ea videlicet fecimus ratione ut annis singulis missa Sancti Albini quȩ est
l.85 karlendis marcii censum persolvant denarios XII. Si vero de ipso censu tardi aut negligentes extiterint licentiam habeant lega-
l.86-liter emendandi, et ipsam terram non perdant sed faciant ex ea quicquid voluerint sicut mos est ipsius pagi sal-
l.87-vo jure ecclesiastico. Post obitum vero illorum unum heredem qualem elegerint licentiam habeant dimittendi. Hanc autem
l.88 cartam ut firmior sit veriorque credatur, manu propria manibusque fratrum nostrorum roborari decrevimus. Actum Sancti Albini
l.89 monasterio publice. [chrisme] Gunterius abba huic manuifirme hortantibus fratribus fieri jussit. S. Geyloni monachi. S. Girar-
l.90-di monachi. S. Guidoni monachi. S. Herberti monachi. S. Guichardi monachi. S. Albuini monachi. S. Rainoldi monachi. S. Teodaldi monachi. S. Rotberti monachi.
l.91 S. Viviani monachi. S. Aldeverti monachi. S. Hotberti monachi. S. Girberti monachi. S. Alberti monachi. S. Uberti monachi. S. Hermenulfi monachi.
l.92 UNGERIUS MONACHUS SCRIPSIT ET SUBSCRIPSIT.
l.93 DE INSULA MONTIS QUOD NON HABEAT IN ILLA COMES NEC ULLUS HOMO ULLAM CONSUETUDINEM.
l.94 Tempore quo Gausfridus comes Andecavorum imperii apicem prospere regebat, eodem die Walterius abba cȩ-
l.95-nobii Sancti Albini Andecavensis gregem sibi commissum feliciter gubernabat, ejusdem comitis Gaufredi prepositus
l.96 Hilduinus nomine, quadam die triginta dominicas vaccas senioris sui comitis, sicut semper invidiose ac injurio-
l.97-se contra locum Sancti Albini quicquid acturus esset agebat, jussit in insulam Montis induci, ut a famulis Sancti Albini ejusque
l.98 monachorum custodirentur ibi, affirmans consuetudine ibidem pastum habuisse. Sed monachi hoc audito tristes
l.99 valde effecti, quia injustam consuetudinem sibi impositam jure proprio videbant, jusserunt famulos suos anima-
l.100-lia invadere, atque recludere intro, ubi ruminantes tribus diebus et tribus noctibus non manducaverunt
l.101 nec biberunt. De qua igitur injuria monachi sibi illata, placitum generale terminaverunt ante comitem Gausfridum
l.102 ac curiales suos judices, inter quos autem fuit Hilduinus prepositus, cum suis falsis testibus. Affuerunt etiam duo, Gausfridus
l.103 exprepositus filius Bernonis quondam prepositi, et Eubrardus exprepositus, qui omnes antiquitus bene noverant consuetudi-
l.104-nes Andecavinas quosque ipse adhibuerat in testimonium hujus rei. Hi vero audenter audientibus cunctis convicerunt
l.105 eum et affirmaverunt numquam fuisse consuetudinem, nec se vidisse nec audisse, insuper etiam ibi nec quicquam cujusque
l.106 consuetudinis esse nec fuisse. Tunc quoque comes Gausfridus sue sententiȩ veritatem, palam omnibus audientibus placitum
l.107 istud protulit dicens, ego recognosco vere non solum consuetudinem non fuisse istam, sed nec patrem meum nec me ha-
l.108-buisse, nec audisse nec vidisse nichil consuetudinis cujusque in insula Montis quȩ proprii juris est Sancti Albini. Hac voce
l.109 audita Hilduinus convictus comitali ac Francorum judicio, sicut falsus calumniator rubore magno confusus, discessit. Post
l.110 hȩc autem jussit comes eici animalia ab insula, ac judicavit et definivit ut monachi Sancti Albini sua jura tuta et quieta
l.111 teneant ab omnibus perturbationibus perpetualiter. Quocirca nota sint hȩc omnibus successoribus nostris, ut quod legali ac recto
l.112 juditio antecessorum judicatum est ac definitum, atque vero testimonio comprobatum injustum et malum fuisse, amplius prevalere
l.113 non permittant.
l.114 COMPARATIO TERRAE AD CONFLENS.
l.115 Nimis est utile ut quȩdam quȩ faciunt monachi studiose notentur, ne illis ab hac vita decedentibus ipsorum actio
l.116 funditus sine memoria pereat. Prodest etenim plerumque successoribus contra hujus seculi nequam hominum astutias, si rerum
l.117 suarum quas debent jure tenere habeant scriptum. Hujus igitur rei discretionem rectam proficuamque ego Walterius loci
l.118 Sancti Albini abbas, seniores quoque nostri dijudicantes, posteris nostris vice nostra fruituris notificare volumus, quod de Burchar-
l.119-do Sancti Mauricii thesaurario VII arpennos de terra ad Conflens comparavimus, unde ei II NONAS septembris ad festivitatem
l.120 sancti Marcelli martyris censum duos scilicet solidos, et IIII denarios, in ipsa terra reddimus. Hanc autem comparationem
l.121 palam et coram testibus fecimus, consensu et voluntate fratris ipsius nomine Ingelgerii, suorum quoque filiorum Widdonis
l.122 Ingelgerii, tali conventu, ne in supradicta terra ullam dominandi potestatem nec ipse, nec ullus hominum, umquam preter
l.123 vicariam tantummodo habeat. Hi sunt testes, Widdo thesaurarius postea monachus, Boso, Laurentius, Erchembaldus,
l.124 Raginaldus, Ainsbertus et multi plures quorum nomina hac de parte non potest recipere menbrana.
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 1, p. 13-14 ; n° 5, p. 62-63, n° 38, p. 277-278, n° 232, p. 287-288, n° 241 ; t. 2, p. 3, n° 394, p. 5-6, n° 398, p. 6-7, n° 399, p. 333, n° 859.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3652 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3652»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3652/. Date de mise à jour : 29/03/12.