Angers, AD Maine-et-Loire, 41 H 1 n° 2

<< < / > >>

Numéro3579

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1118(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche366   mm

Hauteur à droite355   mm

Largeur en haut340   mm

Largeur en bas342   mm

AuteurChevalier Matho, Ivia sa veuve et son second mari

BénéficiaireLiré, prieuré de Marmoutier

Regeste

Donation par le chevalier Matho, alors célibataire, aux moines de Liré d'une dîme (un tiers de son vivant, la totalité après sa mort), avec l'accord de son frère Guillaume et de sa sœur Dometa. Longtemps après, sa femme, devenue veuve et remariée à Guillaume Pautonerius, la revendique. L'affaire, soumise à la cour de Montrevault et à l'évêque d'Angers, est réglée en faveur de Marmoutier.

Texte

l.1 Noverint sanctȩ catholicȩ aeccllesiȩ filii tam presentes quam postmodum futuri, quod quidam miles, nomine Matho, ante-
l.2-quam uxorem duceret dedit Deo et sanctae Mariȩ monachisque Beati Martini apud Lireium morantibus, decimam trium
l.3 borderiatarum terrae quam jure hereditario possidebat, ita tamen ut eo vivente terciam partem decimȩ monachi haberent,
l.4 post decessum vero ejus tota in dominio monachorum deveniret. Dederunt igitur monachi pro caritate triginta solidos Mathoni
l.5 ipso etiam eis concedente et firmiter affirmante, ut si ipse aliquando a monachis Lireii aliquid peteret quod ipsi ei
l.6 dare renuerent, decimam quam prediximus pro vindicta eis auferre nunquam presumeret. Hoc autem concesserunt Willelmus
l.7 frater Mathonis tunc clericus qui postea presbiter factus est et Dometa soror eorum ob salutem suam et parentum suorum. Hujus
l.8 rei testes sunt Aldemannus presbiter et Willelmus diaconus filius Rengardis, de laicis autem Umbaldus et Aldeerius, et Judicalis de Lireio,
l.9 Rollandus etiam Mauricius et Gestinus et Goffredus illius filii, qui et ipsi pro Mathone fidejussores monachis fuerunt, de hoc scilicet quod
l.10 si aliquando Matho ipse decimam monachis violenter auferre machinaretur, ipsi ad opus monachorum eam defenderent, et eos omnimodis contra
l.11 Mathonem adjuvarent. Igitur Mathone vivente terciam partem decimȩ monachi habuerunt, eo autem defuncto, totam sicut ipsȩ concesserat
l.12 absque calumnia multo tempore possederunt. Postea vero quȩdam mulier nomine Ivia, quȩ uxor Mathonis extiterat, sed eo obeunte jam alii viro Willel-
l.13-mo scilicet Pautonerio in conjugio copulata erat, de supradicta decima quam Matho vir suus antequam eam duxisset uxorem monachis dederat, tam per se quam per virum
l.14 suum Willelmum calumpniam fecit. Monachi itaque tandem aliquando judicium subterfugere non valentes, cum domno Rollando defensore eorum Castrum
l.15 Celsum in curiam Pagani de Monterebelli qui tunc Castri Celsi princeps erat convenerunt. In qua videlicet curia cum utrique de causa sua
l.16 decertarent et monachi testes suos in medium producerent, Aldemannum videlicet presbiterum, et Willelmum diaconum, de laicis vero Umbaldum et
l.17 Aldeerium, qui omnes probare parati erant se vidisse et audisse quod Matho decimam illam de qua querela habebatur, monachis Sancti Martini in perpetuum concessisset,
l.18 ad ultimum barones qui aderant decreverunt, quod presbiter et diaconus qui hujus rei testes erant, in curiam episcopi Andegavensis ire deberent, et sicut episcopus judicaret
l.19 rem quam affirmabant ita esse probarent. Quod et factum est. Nam Willelmus monacus qui tunc apud Lireium prepositus erat, et Willelmus presbiter frater Mathonis, Aldemannus
l.20 etiam presbiter et Willelmus diaconus, ex altera vero parte Willelmus Pautonerius et coadjutores sui, Chimiliacum castrum ubi tunc forte erat episcopus perrexerunt. Decrevit igitur
l.21 curia episcopalis quod duo presbiteri plano sermone quȩ ipsi viderant de predicta decima testificarentur, diaconus autem super textum evangeliorum sacramento firmaret,
l.22 de laicis vero duo super psalterium de his quȩ testificabantur jusjurandum facerent. Data itaque ab episcopo sententia, hii omnes quos supra nominavimus apud Castrum
l.23 Celsum iterum ad judicium convenerunt. Cumque Willelmus diaconus super textum, laici vero Umbaldus et Aldeerius super psalterium juxta sententiam episcopi jurare
l.24 parati essent, et duos etiam nummos jam ad reliquias posuissent, Willelmus Pautonerius sperans se a monachis aliquam pecuniam accepturum, domnum Rollamnum
l.25 defensorem monachorum rogavit, ut in diem crastinum sacramenta respectaret, et tunc uxore sua presente apud Lireium fierent. Cum igitur die crastina omnes hii
l.26 quos prediximus apud Lireium convenissent, et testes monachorum iterum sacramenta jurare absque retractatione vellent, tandem aliquando Willelmus Pautonerius
l.27 et Iva uxor ejus, videntes se a monachis nichil pecuniȩ posse extorquere, coram omnibus qui aderant totam calumpniam decimȩ quam monachis fecerant, omni-
l.28-modis finierunt, et eamdem decimam sicut Matho dederat beato Martino monachisque ejus in perpetuum habendam concesserunt. Willelmus autem monacus
l.29 Lireii prepositus de beneficio Majoris Monasterii eos diligentissime revestivit. Quo facto, simul omnes cum monacho manducaverunt, et sic ad propria in
l.30 pace recesserunt. Hujus rei testes subnotavimus, Willelmum monachum Lireii prepositum, Alaricum ejusdem ȩcclesiȩ capellanum, Rollannum et Oliverium
l.31 fratrem ejus, Radulfum Doldon, Seserium de Anceniso, Ivonem Asinum de Monterebelli, Umbaldum, Aldeerium, Willelmum diaconum filium Remgardis.
l.32 Ex altera vero parte ipse Willelmus Pautonerius et uxor ejus, Radulfus filius Hugonis, Rainaldus Porchet et alii multi. Hȩc igitur facta sunt
l.33 anno ab incarnatione Domini MCXVIII, regnante Ludovico Francorum rege, Fulcone Andegavensium comite, et Rainaldo episcopo,
l.34 disponente omnia Deo omnipotente qui est trinus et unus per infinita secula seculorum, amen.

Bibliographie

MARCHEGAY (P.), Archives d'Anjou, 3 vol., Angers, 1843-1856, t. 2, p. 21-23.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3579 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3579»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3579/. Date de mise à jour : 29/03/12.