Angers, AD Maine-et-Loire, 40 H 1 n° 35
Numéro3576
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date10/08/1107(fiabilité :artem)
LieuDaumeray(lat :apud Dalmeriacum)
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche275 mm
Hauteur à droite270 mm
Largeur en haut260 mm
Largeur en bas245 mm
AuteurHarpinus, Mathieu de "Mireio et son épouse, Aremburge
BénéficiaireDaumeray, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Monasterii et sancto Germano decimas suas de Dalmariacensi pago, pro salute animȩ suȩ et suorum antecessorum.
l.3 Sed filius ejus Odo nomine, stimulis nocivȩ cupiditatis exagitatus, easdem decimas invasit, et oblitus
l.4 paterni beneficii, tenuit per multum temporis elemosinam patris sui. Nepos quoque ejus nomine Harpinus, filius
l.5 scilicet prȩfati Odonis retinuit eam per aliquantum tempus. Anno autem incarnationis dominicȩ MCVII agentibus nobis
l.6 anno tertio sub donno abbate nostro Willelmo, jamdictus Harpinus volens satisfacere Deo et sanctis quorum
l.7 oblationem male tenuerat, guerpivit eam, et ex sua parte auctoravit eis totam decimam suam de Dalmariacensi
l.8 territorio. Ita sane quod sanctus Martinus habebit inde duas partes, et sanctus Germanus tertiam. Hanc auctorationem
l.9 fecerunt ipse Harpinus et Doda uxor ejus, et avunculus Harpini ejusdem nomine Hubertus qui cognominatus est
l.10 Nigrum Dorsum, in presentia prefati abbatis nostri apud Dalmeriacum, multis presentibus quorum nomina inferius annotata sunt.
l.11 Matheus quoque de Mireio et uxor ejus Bova nomine reauctoraverunt Deo et sancto Martino, quicquid monachi
l.12 sancti Martini de beneficio antecessorum ipsius Mathei possidebant. Eremburgis mater Pagani presbiteri auctoravit
l.13 Deo et sancto Martino quandam decimam suam pro redemptione animȩ suȩ et antecessorum suorum. Hȩ omnes auctoratio-
l.14-nes factȩ sunt in domo sancti Martini apud Dalmeriacum in presentia donni Willelmi abbatis, qui et ibi revestivit
l.15 eos de beneficio sancti Martini, multis presentibus. Ex quibus hi sufficiant ad testificandum. De monachis, ipse Willelmus
l.16 abbas, Arnaldus tunc Dalmariaci prior, Petrus bajulus, Gilo, Gingomarus. De laicis, Paganus camerarius, Arnulfus
l.17 de Relliaco, Gaufredus Polcez, Arnulfus de Elchenneo, Hugo villanus, Otgerius Genulfus, Rainaldus clericus
l.18 de Loarceio.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3576 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3576»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3576/. Date de mise à jour : 29/03/12.