Angers, AD Maine-et-Loire, 40 H 1 n° 33

<< < / > >>

Numéro3567

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1104(fiabilité :texte)

LieuDaumeray(lat :Dalmariaci)

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche265   mm

Hauteur à droite274   mm

Largeur en haut153   mm

Largeur en bas176   mm

AuteurJosselin et Lucie, son épouse de  DOXEIACO

BénéficiaireDaumeray, prieuré de Marmoutier

Regeste

Accord entre Marmoutier et Joscelin de Doxeiaco et sa femme Lucie sur leurs droits respectifs touchant trois moulins sis à Dangeiacum.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit posteris nostris, scilicet monachis beati MARTINI Majoris Monasterii, hanc convenientiam cum
l.2 domno Goscelino de Doxeiaco, et cum Lucia uxore ejus, nos habuisse. Habebat enim duo molendina
l.3 in sclusa sua ad Dangeiacum, quarterium unius quorum habebamus, nunc autem alium quartarium ejusdem molendini
l.4 dat nobis, hoc est monachis Majoris Monasterii, nosque tertium molendinum in eadem sclusa ex integro semel secundum
l.5 pactum quod inter nos est faciemus, quod commune erit inter nos et ipsum, ita ut medietas una ipsius nostra sit, altera
l.6 vero domni Goscelini, erimusque per omnia pares in dominio praedicti molendini, et ejus molendinarii nos et domnus Gosce-
l.7-linus. Postquam autem in praedicto molendino novo aliquid inveteratum fuerit, de communi restaurabitur. In quo molendino molendinarium
l.8 equaliter ponemus et auferemus, et judicabimus, et fidelitatem accipiemus, et si quid dederit alicui nostrum pro praedicto molendino in commune
l.9 venire debet. Hoc quoque pactum est inter nos et ipsum Goscelinum quod nullatenus pro qualicumque forisfacto nostro vel alicujus hominis
l.10 nostri, sasiet illa praedicta communia molendina, sed veniet Dalmariacum, ibique ei de nobis vel de hominibus nostris faciemus
l.11 justitiam, si quid injuste a nobis vel ab hominibus nostris actum fuerit in eum de ipsis communibus molendinis. Si quis vero hominum
l.12 nostrorum, qui communiter ut pactum est inter nos et ipsum, sicut et ejus homines, debent molere ad praedicta tria molendina, quorum
l.13 duo sunt communia, tercium vero est solius Goscelini, si quis inquam de hominibus nostris ad aliud molendinum moluerit, et convictus
l.14 inde fuerit, medietas moldure reddetur domno Goscelino, prior autem Dalmariaci faciet justitiam suam de homine suo.
l.15 Hoc etiam notum sit, quod idem Goscelinus et uxor ejus concesserunt et dederunt nobis, hoc est monachis Majoris Monasterii,
l.16 medietatem totius piscationis inter rotorum praefatorum trium molendinorum, et decimam omnium piscium qui capientur in porta
l.17 praenominatȩ sclusȩ Goscelini, facientque ut infantes eorum concedant nobis hȩc omnia, quando ad intelligibilem
l.18 ȩtatem venerint, sicut pactum est inter nos. Si autem hanc convenientiam infregerint, ipsi vel herȩdes eorum,
l.19 molendinum nostrum quod fecimus ducemus quo voluerimus, quartario nostro alterius molendini nobis relicto. Hȩc
l.20 omnia promittentes se servaturos, inde donum super altare sancti Martini Dalmariacensis manu sua posuerunt
l.21 Goscelinus et Lucia uxor ejus. Hanc convenientiam et hoc donum audierunt vel viderunt hi quorum nomina
l.22 subterscripta sunt. De monachis, Ernaldus prior Dalmariaci qui hanc convenientiam fecit, Gosfridus prior
l.23 Sabloii, Rodulfus Crispellus, Johannes camerarius, Evanus sacrista, Fulco presbiter de Sabloio, Rainaldus clericus
l.24 de Luarceiaco, Gosfredus Polcetus, Goslenus Redonensis, Rainaldus de Fontana, Fulcoius Richeldis,
l.25 Dobinus, Isembertus clericus, Andreas Blan[...8...]nus Gordus villanus, Haimo filius Bermundi, Vitalis
l.26 frater Alberici carpentarii, Gosbertus Gaze[...10... fam]uli Majoris Monasterii. Ex parte Goscelini,
l.27 Mauricius de Lenceiaco, Mainardus de La Preia, Gosfridus Doxeiacum, Guillelmus de Bierniaco, Radulfus Cordons.
l.28 Actum Dalmariaci, anno ab incarnatione Domini MCIIII, concurrentibus V, epacta XXII,
l.29 indictione XII, priore ejusdem loci, domno Ernaldo monacho.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3567 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3567»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3567/. Date de mise à jour : 29/03/12.