Angers, AD Maine-et-Loire, 40 H 1 n° 18
Numéro3550
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1094(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche300 mm
Hauteur à droite301 mm
Largeur en haut217 mm
Largeur en bas219 mm
AuteurHubert et alii de CORZIACO
BénéficiaireDaumeray, prieuré de Marmoutier
Regeste
Texte
l.2 Majoris Monasterii unam olcam terrȩ quȩ est retro grangiam eorum apud
l.3 Dalmariacum. Pro qua terra domnus Ernaldus qui tunc erat prior illius
l.4 oboedientiȩ dedit ei decem libras denariorum quinque solidos minus. Hoc con-
l.5-cessit Ermensendis uxor predicti Huberti et Guarinus clericus quem
l.6 solum filium habebant. Nichil [autem] omnino retinuerunt in eadem terra
l.7 nisi hoc solummodo quod si ille Guarinus voluerit aliquando monachus deve-
l.8-nire, recipietur apud Majus Monasterium pro hac concessione, et si tunc do-
l.9-naverit loco Majoris Monasterii de rebus suis competenter. Convenientiam
l.10 hujus venditionis prolocutus est Gaufredus Polcetus inter domnum Ernaldum
l.11 priorem ipsius loci, et predictum Hubertum et uxorem ejus et filium. Postea idem
l.12 Hubertus posuit manu propria donum sive concessionem hujus rei super altare
l.13 sancti Martini de Dalmariaco, videntibus atque concedentibus supradicta uxore
l.14 ejus et filio. Hoc quoque viderunt et audierunt, Ernaldus prior, Radulfus
l.15 et Eudo monachi ipsius loci, Paganus presbiter de Sancto Germano, Gaufredus
l.16 Polcetus, Fulcodius Richeldis, Herveus Dobin, Willelmus Bigotus, Firmatus
l.17 [From]agius, Landricus filius Rainaldi de Manso Teoderici.
l.18 Postea vero Hubertus Esguarez qui filiam sepedicti Huberti habebat
l.19 uxorem, calumniatus est monachis eandem olcam. Unde venerunt ad
l.20 talem concordiam, quod domnus Ernaldus dedit ei XX solidos, propter quos ille
l.21 concessit sancto Martino et monachis ejus illam terram. Hoc viderunt et audierunt
l.22 Joscelinus de Doxiaco, Gaufredus Polcetus, Mainardus de Lapree, Mauricius
l.23 de Lenciaco, et Girardus frater ejus. Porro quando Hubertus et uxor ejus quȩ et ipsa
l.24 hoc concessit, cui etiam pro hoc ipso dedit domnus Ernaldus quinque solidos, quando
l.25 ergo ipsi ambo posuerunt concessionem hujus rei super altare, affuerunt etiam
l.26 ibi et viderunt Frotmundus Salserellus, Firmatus Fromagius, Guillelmus
l.27 Bigotus.
l.28 Porro Elias de Morenna, filius G[uar]nerii Bodin, de quo Hubertus de Gor-
l.29-ziaco tenebat supradictam terram, pro concessione hujus rei accepit a domno
l.30 Ernaldo priore, quattuor libras denariorum, quinque solidos minus, et posuit
l.31 donum super altare, vidente et concedente Rainardo de Dalmariaco, de
l.32 cujus fevo ipse Elias tenebat illam terram. Qui et ipse Rainardus habuit
l.33 inde duos solidos. Hoc quoque viderunt et audierunt jamdicti monachi.
l.34 De laicis vero, Gaufredus Polcetus, Gualterius filius Alduini, Herbertus
l.35 de Jarziaco, Dodo Tortus et Fulbertus, servientes Sancti Martini, et plures
l.36 alii.
Notes
Bibliographie
PARISSE (M), Les pancartes : étude d'un type diplomatique, dans Pancartes monastiques des XIe et XIIe siècles, éd. M. Parisse, P. Pegeot et B.-M. Tock, Turnhout, 1998, p. 11-62. , p. 30, pl. 3 (fac-similé).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3550 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3550»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3550/. Date de mise à jour : 29/03/12.