Angers, AD Maine-et-Loire, 40 H 1 n° 14
Numéro3547
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1084(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche696 mm
Hauteur à droite681 mm
Largeur en haut291 mm
Largeur en bas290 mm
AuteurChevalier Guillaume Raslus
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 domibus, quae simul omnia sita sunt apud Briesartam, qualiter in dominium Sancti Martini
l.3 Majoris Monasterii, vel nostrum, ejusdem loci monachorum devenerint. Vocatur autem
l.4 molendinus ille Bruslon. Tempore quo domnus Bartholomeus abba nos et supra-
l.5-dictum locum regebat, apud Dalmariacum possessionem nostram Gisleberto quodam monacho nostro
l.6 manente, Guillelmus quidam miles cognomento Raslus cum conjuge sua nomine Hilducia id
l.7 gratanter annuente, molendinum de quo diximus, cum prati arpenno, et orto, et duabus domibus,
l.8 eidem Gisleberto vendidit nobis perpetuo possidenda, acceptis ab eo pro his omnibus denariorum
l.9 libris XIIIIcim et XV solidis. Scire autem convenit, Guillelmum prius vendidisse medietatem
l.10 molendini istius denariorum libris VII et XV solidis, testibus istis, Galterio Guerrivo,
l.11 Rotberto presbitero de Briesarta, Rotberto presbitero de Dalmariaco, Benedicto famulo.
l.12 Medietas autem ista de fevo erat cujusdam mulieris nomine Adeladis, quae fuit uxor
l.13 quondam Guidulfi de Castello Gunterii. Rogata igitur a domno Gisleberto, annuit cum Hersende
l.14 filia, acceptis ab eo quinque solidis. Testibus istis, Beringerio monacho Sancti Albini, Huberto
l.15 nepote abbatis Sancti Albini, Rotberto de Melandria, Galterio filio Hildoii. Deinde
l.16 non post longum tempus, adjecit et alteram medietatem vendere idem Guillelmus. Pro qua
l.17 cum dedisset ei domnus Gislebertus denariorum libras VII, advocavit testes istos,
l.18 Galterium Guerrivum, Benedictum famulum, Rotbertum presbiterum de Briesarta, Fulconem monachum.
l.19 Rogatis etiam nepotibus Guillelmi ut annuerent, gratanter fecerunt. Quorum etiam
l.20 nomina haec sunt, Gaufredus Raslus, Gosbertus Chotardus, Guillelmus.
l.21 Sed quia [et] ista medietas descendebat de fevo Bernardi cognomento Festucae, et
l.22 uxoris suȩ Bertȩ, cognomine Botȩ, rogati et ipsi a domno Gisleberto, annuerunt, acceptis
l.23 pro hoc Bernardus V solidos, Berta vero V solidos et una troia pregnante. Testibus istis, Hilgodo
l.24 de Doxi, Tetbaldo de Nenci, Guillelmo de Miri, Guillelmo de Bierni, Radulfo
l.25 homine Hilgodi, Hunaldo capentario, Johanne Redonensi, Mainardo preposito, Johanne Corallo,
l.26 Averamo famulo, Tetbaldo de Briesarta. Landricus etiam de Estrazel cui Guil-
l.27-lelmus solitus erat de medietate molendini quotannis pro censu sex denarios solvere,
l.28 ventas suas gratanter accepit. Sed et nos pro toto molendino VI denarios Guillelmo,
l.29 et alios sex Landrico quotannis in festivitate sancti Albini persolvimus.
l.30 Testes auctoramenti nepotum Guillelmi, Galterius Guerrivus, Gaufredus mul-
l.31-narius, Garinus carpentarius, Tetbaldus Corbet, Ingelbaldus boverius, Herveus
l.32 cellararius, Restaldus serviens. Annuit hoc Hamo comes et Erenbur-
l.33-gis uxor ejus, et habuerunt quadraginta solidos denariorum.
l.34 anuit hoc Gosfredus frater ejus. Testes, Simon de Boeria, Droco
l.35 famulus, Ernaldus monacus, monacus marquerius, Giraldus famu-
l.36-lus.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3547 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3547»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3547/. Date de mise à jour : 29/03/12.