Angers, AD Maine-et-Loire, 40 H 1 n° 6
Numéro3539
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1081(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche323 mm
Hauteur à droite325 mm
Largeur en haut220 mm
Largeur en bas232 mm
AuteurLambert, prêtre de DAUMERAY
BénéficiaireDaumeray, prieuré de Marmoutier
Regeste
Texte
l.2 MARTINI, Lambertum quendam presbiterum ecclesiȩ nostrȩ de Dalmariaco, ex ipsius ecclesiȩ reditibus amplius sibi
l.3 voluisse reddi, quam nobis videretur suo competere juri. Unde aliquandiu lite producta, sed facta quandoque
l.4 concordia, videlicet coram Eusebio Andecavensi episcopo, eodem est decernente statutum, uti annis singu-
l.5-lis modius dimidius frumenti, dimidius seguale, dimidius ordei, dimidius avenȩ, vini quoque modii duo, praebeantur
l.6 ex decima ecclesiȩ praedictȩ presbitero etiam si id tantum et nichil amplius inde provenerit. Quod si et minus,
l.7 tantum ei sufficiet, quantum erit. De oblationibus autem quȩ ad illam afferuntur ecclesiam, candelȩ quidem omnes
l.8 totaque cera nil in ea participante presbitero, erit ex integro nostra, his tantum candelis exceptis quȩ
l.9 vel ad baptismi celebrationem, vel ad copulandorum conjugum benedictionem, vel certe a mulieribus of-
l.10-feruntur quando post partus purificationem ecclesiȩ reformantur. Hujusmodi integras oblationes sive in can-
l.11-delis scilicet sive in aliis quibuslibet rebus nil participantibus nobis presbiter accipiet solus. Alias vero quȩcunque vel
l.12 quantȩcunque excepta cera fuerint, quolibet tempore dieve provenerint, nos cum presbitero partiemur ex ȩquo, ita
l.13 dumtaxat, ut si inȩquales fuerint partes, ut duo et tria, aut IIIIor et Vque et similia, major presbiterum pars
l.14 contingat. Sed et si panis aut denarium I aut aliud aliquid solum diurna fuerit oblatione susceptum, quod scilicet
l.15 par sui non habeat, ut ex duobus ȩqua divisio fiat, quicquid ita solitarium erit, presbiter vindicabit. Quibus ita
l.16 se habentibus, si quando a monacho nostro loci illius praeposito in aliquo eorum quȩ diximus presbiter fuerit defraudatus,
l.17 aut ipsum aut alium quemlibet super hoc reclamantem, ad nostrum diriget supramemoratus prȩsul abbatem. Et si exhi-
l.18-beri negabitur quodcunque probabitur postulare justitia, irrita fiet pacta hȩc ut superius est digesta concordia.
l.19 Testes horum praeter Eusebium videlicet Andecavensem episcopum qui suo ista censuit judicio, et Lambertum presbiterum
l.20 monachumque Fulcodium, a quibus emota ita sublata est litis occasio, Landricus clericus episcopi, Herveus
l.21 Gudulfus, Gualterius Salvagranum, Germanus de Mauredina, Odo filius Ivonis.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3539 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3539»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3539/. Date de mise à jour : 29/03/12.