Angers, AD Maine-et-Loire, 40 H 1 n° 3
Numéro3536
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date02/03/1047(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche472 mm
Hauteur à droite460 mm
Largeur en haut325 mm
Largeur en bas332 mm
AuteurHenri Ier, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2-dum est cui plus constat esse commissum, regalis culminis majestatem, quanto Dei munere cȩte-
l.3-ris precellit mortalibus, tanto ejus amore vigilantiorem esse oportet in sustentandis necessita-
l.4-tibus pauperum, eorum maxime, qui ut Dei servitio liberius expeditiusque vacarent, propriis
l.5 abrenuntiantes facultatibus, voluntariam subiere paupertatem. Quod si regiȩ dignitatis est,
l.6 propriȩ quoque rei distributione indigentium procurare subsidia, multo eam, siquando expe-
l.7-titur, paratiorem esse expedit ad aliorum beneficia suae auctoritatis assensu confirman-
l.8-da. Quapropter ego Heinricus divina ordinante providentia rex Francorum augustus,
l.9 rogatus a domno Huberto Andecavensi episcopo, qui domni Alberti Majoris Monasterii abbatis,
l.10 cȩterorumque fratrum precibus invitatus, ad hoc nostram presentiam adiit, donum quod ipse supra-
l.11-scripto Sancti Martini coenobio pro suȩ animae redemptione contulit, de altario
l.12 videlicet Dalmariacensi, propriae auctoritatis assertione firmavi. Ea scilicet
l.13 ratione atque tenore, ut ipsius sit monasterii jure perpetuo, quatinus nullus fidelium
l.14 nostrorum, nec supradictus episcopus, nec aliquis successorum suorum, sive nostrorum, potesta-
l.15-tem habeat, prefatum altarium, vel aliquid ex his quȩ ad illud pertinent, de usu
l.16 fratrum, Deo et sancto Martino apud Majus Monasterium servientium, abstrahere,
l.17 vel minorare, sed sicut supra sancitum est, memorata congregatio et successores
l.18 eorum, cum abbatibus, qui eis pro tempore prȩerunt, quicquid exinde exigi
l.19 potest, licentiam habeant faciendi, ordinandi, et qualitercumque eis placuerit meli-
l.20-usque visum fuerit disponendi, tam praesentibus quam futuris temporibus.
l.21 Hoc autem a nobis ideo decretum est, immutabiliterque firmatum, ut pro communi
l.22 omnium, et maxime nostri regni pace, seu pro nostra, nostrorumque successorum, corporum
l.23 atque animarum salute, Domini misericordiam, eos obnixius implorare delectet.
l.24 Et ut hoc nostrae auctoritatis opus perpetuum optineret vigorem, omnisque aufer-
l.25-retur inquietandi Dei servos occasio, donationem hanc et manu propria dignum
l.26 duximus confirmare, et nostrae dignitatis sigillo fecimus consignare.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3536 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3536»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3536/. Date de mise à jour : 29/03/12.