Angers, AD Maine-et-Loire, 40 H 1 n° 2
Numéro3535
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date15/11/1037(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche713 mm
Hauteur à droite622 mm
Largeur en haut286 mm
Largeur en bas340 mm
AuteurLandri, chevalier de BEAUGENCY
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 necessarium ei est, ut dum valet per presentis vitȩ tempus ad peccatorum redemptionem indultum fideli studio gratia Dei
l.3 cooperante provehi ad sanctȩ operationis incrementa contendat, quatinus quicquid aut iniquȩ vitȩ fastu aut
l.4 inertia contraxit inbecillitatis humanȩ et piȩ conversationis operibus, et sanctorum precibus abluatur.
l.5 Unde ego in Dei nomine Landricus vir armis militaribus deditus, reminiscens meorum multitudinem peccatorum,
l.6 et ultimi judicii diem fortiter expavescens, atque cum electis quibus Deus in illa dicturus est die: Venite bene-
l.7-dicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est, aggregari desiderans, annuentibus filiis meis, Johanne,
l.8 Landrico, atque Herveo, filiaque mea Adelaide, donationem illam quam fecit Rainardus fidelis meus sancto Martino,
l.9 meȩ auctoritatis assertione confirmo. Videlicet ȩcclesiam Sancti Martini de Dalmariaco, et censum,
l.10 omnesque consuetudines de burco, qui circa ȩcclesiam ȩdificatur, vicariam totam, bellum si ibi fuerit arramitum,
l.11 duas meditarias, cuncta prata quȩ ibi juxta cymiterium in suo dominio habebantur, et silvam quȩ
l.12 apellatur Castellonium, et apem quȩ in silva fuerit, et leges de forfactis. Si autem monachus Sancti Martini
l.13 Majoris Monasterii totam silvam succidere, et arare voluerit, in sua potestate erit. Si quis vero de propin-
l.14-quis meis, aut per se, seu per intromissam personam, contra hanc donationem quam libera mente et propria
l.15 voluntate facio, aliquam calumpniam monachis inferre voluerit, centum cocti auri libras exsolvat,
l.16 et quod petit non vindicet, sed donatio firma permaneat. Et hujus donationis meȩ auctoritas
l.17 pleniorem optineat firmitatem, acceptis ab Alberto abbate Majoris Monasterii centum denariorum
l.18 solidis, manu propria eam sub signo sanctȩ crucis firmavi, manibusque senioris mei Guazfredi comitis,
l.19 necnon multorum virorum fidelium quorum nomina infra sunt scripta, affirmare rogavi. [colonne1] S. Guasfredi comitis. S. S. S. S. S. S. S. S. S. [colonne2] S. Landrici. S. Johannis filii ejus. S. Landrici filii ejus. S. Hervei filii ejus. S. Alberici filii Aurami. S. Guascelini Panis Parati. S. Rodulfi. S. Archembaldi. S. Hernaldi. S. Arnulfi. [colonne3] S. Richardi majoris. S. Rainaldi majoris. S. Rotberti majoris. S. Tetbaldi mercatoris. S. Warnelini. S. Hildeberti coci. S. Guarini clerici. S. Hervelini. S. Othberti. S. Tedmerii. [colonne4] S. Landrici. S. Teoderici. S. Odonis. S. Hugonis. S. Viviani. S. Holdorici. S. Bernerii. S. Rainardi. S. Herneisii. S. Fulconi. S. Guarnerii. S. Hunbaldi. S. Rainberti. S. Odonis. [croix].
Notes
Bibliographie
HALPHEN (Louis), Le comté d'Anjou au XIème siècle, Paris, 1906, p. 269, n° 86.
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 55-56, n° 57b.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3535 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3535»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3535/. Date de mise à jour : 29/03/12.