Angers, AD Maine-et-Loire, 40 H 1 n° 1
Numéro3534
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date15/11/1037(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche596 mm
Hauteur à droite582 mm
Largeur en haut324 mm
Largeur en bas350 mm
AuteurRenaud, chevalier de DAUMERAY
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 certamen mereatur voce piissimi judicis optantissima quiete consolari consequens atque dignissimum credimus
l.3 et confitemur, ut et hic fideli sanctione misericordia Dei cooperante provehi ad incrementa sanctȩ conversationis
l.4 atque devotionis spe et ambitione tendat, et quicquid aut fastus iniquȩ vitȩ contulerit, aut inertia
l.5 humanȩ imbecillitatis ut assolet fieri mortalibus indixerit, provectu et supplemento piissimarum precum
l.6 sanctorum sublevetur. Itaque ego in Dei nomine Rainardus vir armis militaribus deditus reminiscens meorum multitudinem
l.7 peccatorum, et ultimi judicii diem fortiter expavescens, atque cum electis quibus Deus in illa dicturus est die: Venite
l.8 benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est, aggregari desiderans, concedo Deo et sancto MARTINO
l.9 in loco Majoris Monasterii aliquid de rebus meis, quod michi a parentibus meis precedentibus dimissum est, videlicet
l.10 ȩcclesiam Sancti Martini de Dalmariaco et censum, et alias consuetudines de burco qui circa ȩcclesiam ȩdificatur,
l.11 et totam vicariam, et bellum si ibi fuerit arramitum, et duas meditarias, et cuncta prata quȩ ibi juxta cymite-
l.12-rium in meo dominio habebantur, et duos arpennos, et dimidium de vineis dominicis, et de aliis vineis totum censum
l.13 quem in meo dominio tenebam, et silvam quȩ appellatur Castellonium. Sed unus meus caballarius, Fulcradus nomine,
l.14 si in ipsa silva glandem habuerit, tercium denarium de pasnatico habebit, et nichil amplius, quoniam in dominio
l.15 monachi Sancti Martini erit et apem de silva habere, et leges de forfactis quȩ ibi facta fuerint. Si vero
l.16 monachus totam silvam succidere et arare voluerit, in sua deliberatione erit, et caballarius ultra nichil
l.17 habebit de terra. Si quis autem de heredibus meis, aut aliqua intromissa persona contra hanc
l.18 donationem quam libera mente et propria voluntate ex rebus michi a progenitoribus concessis facio,
l.19 aliquam calumpniam monachis post meum decessum inferre voluerit, nisi cito humiliatus ad eos
l.20 proferens emendationem venerit, in primis Dei omnipotentis et perpetuȩ virginis Mariae atque omnium
l.21 electorum dei iram incurret, et cum Juda traditore atque Symone mago vivus in infernum descendens
l.22 semper ibi ardebit ac deinde irritum fiat quod vindicat. Ut autem hujus donationis meȩ auctoritas pleni-
l.23-orem optineat firmitatem, manu propria eam sub signo sanctȩ crucis firmavi, manibusque senioris mei
l.24 Landrici Balgenciacensis, in presentia comitis Gauzfredi, necnon multorum virorum fidelium
l.25 quorum nomina infra sunt scripta affirmare rogavi. [colonne1] Signum Rainardi. Signum Fulcradi hominis ejus. Signum Godefredi hominis ejus. Signum Rainaldi Farsiti. Signum Ascelini. Signum Hilgoddi. [colonne2] Signum Landrici. Signum Johannis filii ejus. Signum Lancelini filii ejus. Signum Hervei filii ejus. Signum Teoderici Guaillardi. Signum Guarnerii prepositi. [colonne3] Signum Odonis comitis. Signum Teodbaldi comitis. Signum Stephani comitis. Signum Fulconi comitis. Signum Gausfridi comitis. Signum . [colonne4] Signum Huberti episcopi. Signum Beringerii. [croix] Signum Gauzlini decani.
Notes
Bibliographie
LEX (Léonce), Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995-1037) et Thibaud son frère (995-1004), Troyes, 1892, p. 150-152, n° 18.
HALPHEN (Louis), Le comté d'Anjou au XIème siècle, Paris, 1906, p. 269, n° 85.
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 53-55, n° 57a.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3534 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3534»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3534/. Date de mise à jour : 29/03/12.