Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 (cartul. papier n° 89)
Numéro3529
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1109(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche155 mm
Hauteur à droite161 mm
Largeur en haut270 mm
Largeur en bas268 mm
AuteurGeoffroi Crassus, chevalier de CHOLET
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 juxta illud genus hominum, multa animȩ suȩ non salubria perpetrasset, tandem apud se cogitans, quod si perfecte pȩniteret, et saltem in
l.3 ultima vigilia bene vigilaret, beatitudinem quam servis vigilantibus dominus repromittit, cum certitudine expectaret, proposuit quod Majus Mo-
l.4-nasterium ut monachus fieret adveniret, et ibi deinceps vigilans et serviens adventum Domini sustineret. Pridie igitur quam hoc faceret,
l.5 accersito PERO, domino Camilliaci, in vallem pontis Aldebergȩ, id est inter Sanctum PETRUM et Camilliacum, per ammonitionem Petri Laidet
l.6 fratris sui, monachi Majoris Monasterii, dedit Deo et sancto Martino Majoris Monasterii et monachis ejus, unum molendinum quem ipse emerat
l.7 ab Ildegario filio Salomonis, qui molendinus erat in aqua quȩ Censiona appellatur, in una domo cum quodam altero molendino qui jam
l.8 erat eorumdem monachorum. Veniens quippe ad monachatum, mobile non habebat quod monasterio condonaret. Dedit igitur quicquid ha-
l.9-bebat in illo molendino, tali pacto, ut molendinus ille et quicquid de eo exibit, monachorum semper sit. Quod si filius ejus Herveus volu-
l.10-erit aliquando molendinum illum redimere, dabit pro eo monachis quingentos solidos, ita ut eos totos monachi prius habeant
l.11 quam ipse recipiat molendinum, et quicquid interim habuerint monachi de molendino, totum eis remaneat pro elemosina ipsius
l.12 Gaufredi. Neque quisquam preter illum Herveum, poterit aut debebit redimere a monachis molendinum. Actum anno dominicȩ incar-
l.13-nationis MCmoVIIIInono, ordinationis domni abbatis Willelmi anno IIIIto, concedente praenominato Herveo, presente quoque et con-
l.14-cedente Petro domino Camilliaci, de cujus fevo molendinus erat, videntibus et audientibus, Petro filio Oderici, Gaufredo filio Rannulfi,
l.15 Guillelmo de Avallia. Ex parte monachorum, Petro Laidet monacho, et Rotberto tunc priore Camilliaci, et famulis eorum, Rainaldo Deardo, et Juhale
l.16 tunc famulo Camilliaci.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3529 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3529»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3529/. Date de mise à jour : 29/03/12.