Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 (cartul. papier n° 72)
Numéro3526
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1060(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche317 mm
Hauteur à droite310 mm
Largeur en haut210 mm
Largeur en bas205 mm
AuteurSigebrand II, seigneur de CHEMILLE
BénéficiaireChemillé, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 abbatem a nobis institui petiit Sigebrannus ipsius castri possessor, asserens patrem suum
l.3 nomine Petrum conventionem hanc fecisse nobiscum quando cellam illam loco huic scilicet
l.4 Majori Monasterio construendam donavit, ut ex quo XII inibi monachi vivere possent
l.5 abbas ibidem institueretur. Quod cum domnus abbas noster Albertus, cum quo predictus Petrus donationis suae
l.6 rationem confecit omnem, rationabiliter abnueret atque prolata cartula donationis illius, de
l.7 instituendo unquam ibi abbate nichil intra partes convenisse probaret, ille tamen ab assertione
l.8 sua compesci nec sic adquiesceret, ad hoc tandem perducta res est, ut consuetudinario calidi
l.9 ferri judicio probari facere domnus abbas promitteret, falsum esse quod Sigebrannus assereret. Vadiatum
l.10 est itaque judicium, et ad portandum locus designatus et terminus. Ad quem terminum cum fuisset domnus
l.11 abbas paratus, ille non fuit. Postea altera dies ad istud sub hac conditione determinata fuit, ut
l.12 quilibet amborum altero tunc esset imparato paratus, compellari inde non deberet ulterius. Die igitur pla-
l.13-cita, ad condictum locum qui fuit Calumna, domnus abbas venit. Tarde licet, venit et Sigebrannus. Ade-
l.14-rat etiam Eusebius Andecavensis episcopus. Traditus est homo ad portandum judicium atque susceptus,
l.15 et in diem tertium de more servatus. Eo die tertio scilicet calefactum est judiciale ferrum, homo presto
l.16 fuit ad portandum, et tota ad finiendum causa parata. Tunc Sigebrannus judicium istud non se
l.17 recepturum esse dixit. Cur tamen recusaret, rationem ullam afferre non potuit, neque causari aliter
l.18 sibi tunc ad portandum oblatum quam fuerat primitus vadiatum. Cur ergo recusaverit, viderit
l.19 ipse. Nos ita cellulam nostram adversus omnem in posterum abatiae calumniam munivimus,
l.20 testibus quam plurimis, et nominatim istis, [colonne1] Eusebius episcopus, Landricus archidiaconus, Fulcodius capellanus, Petrus de Monte Johannȩ, Rainardus senescallus, [colonne2] Adraldus prepositus, Herveus sartor, Arnulfus clericus, Guarinus clericus, Ansegisus qui oblatus est ad judicium, [colonne3] Gualo monachus prior cellae, Gualterius monachus, Rodulfus monachus, Mainardus monachus, David monachus.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3526 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3526»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3526/. Date de mise à jour : 29/03/12.