Lille, AD Nord, 3 G 6 n° 64 Musée 27

<< < / > >>

Numéro351

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date04/02/870(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche618   mm

Hauteur à droite627   mm

Largeur en haut466   mm

Largeur en bas482   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  MAROILLES

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, affecte à l'entretien des chanoines de Maroilles différents biens prélevés sur l'abbatia et situés dans le Laonnais et le Hainaut.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI IGITUR SACROSANCTIS LOCIS DIVINO CULTUI MANCIPATIS ET EORUM INCOLIS PROVIDA SOLLICITUDINE OPEM CONFERIMUS,
l.2 confidentius praesentem vitam ducimus ac securius aeternam felicitatem expectamus. Quapropter omnium sanctae Dei eclesiae fidelium nostrorumque praesentium ac futurorum noverit industria quia Ingelrammus inluster comes dilectus ministerialis
l.3 noster et abbas monasterii Marillas quod et situm est in pago Hainao super fluvium Hilprae structum videlicet in honore beatae Virginis Dei genetricis Mariae et apostolorum principis Petri et Pauli ubi praetiosus Chunibertus confessor Christi corpore quiescit humatus, ad nostram
l.4 se colligens magnificentiam exposuit qualiter canonici ipsius loci penuria laborantes divinum, ut expedit, nequirent implere officium, et ad quod miseratus has usibus eorum triginta canonicorum subputaverit res ex eadem abbatia pertinentes, in pago videlicet
l.5 Laudunensi, [in villa] Macerias sive castello ubi sanctus Chunibertus est ortus, mansos triginta tres, et in eodem pago, in villa Salneras, mansos [quinque quos] Geraldus habuit in beneficium, et in pago Hainao, in villa Vertinnio super ipsum fluvium mansos decem, et in eodem
l.6 pago, in villa [Lidunacas] super fluvium Hilpra mansos octo et illos qui in Hulthem conjacent censum solventes et silvam ad eos pertinentem ac cambam in ipso monasterio juxta pontem sitam, necnon et silvam communem circa monasterium, sub eo tenore
l.7 ut de porcis fratrum ibi saginatis nemo pastionaticum expetat, cum mancipiis et omnibus appendiciis ad praedictas res pertinentibus, obnixe obsecrans ut has res illis et usibus ac stipendiis eorum praecepto nostrae auctoritatis jure firmissimo delegare
l.8 dignaremur. Cujus salubribus monitis faventes hoc praecellentiae nostrae praeceptum fieri et jamdictis fratribus dari jussimus, per quod praetaxatas res omnes cum suarum plenissima integritate, cum terris scilicet cultis et
l.9 incultis, vineis, silvis, pratis, pascuis, communiis, pratis, molendinis, aquis aquarumque decursibus et universis legittimis terminationibus et mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus vel ad eas aspicientibus, totum
l.10 in integro sepedictis fratribus usibusque ac stipendiis eorum pro animae nostrae remissione perpetua firmitate conferentes delegamus, ut quietius studeant pro nobis conjuge ac prole proque regni stabilitate Domini clementiam
l.11 jugiter exorare. Ut autem haec condonatio delegationis perpetuam in Dei nomine cunctis seculi temporibus validiorem stabilitatis obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus et anuli
l.12 nostri impressione assignari jussimus.
l.13 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.14 [chrisme] MANCIO INDIGNUS LEVITA AD VICEM GOSLENI RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.15 Data pridie nonas februarii, indictione tertia, anno XXX regnante Karolo glorioso rege et in successione Hlotarii primo. In Dei nomine, feliciter. AMHN, [amen].

Notes

1

Bibliographie

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 238-240, n° 334.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 1 (fac-similé).

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 37-38.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°351 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°351»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte351/. Date de mise à jour : 29/03/12.