Angers, AD Maine-et-Loire, 36 H 3 n° 2

<< < / > >>

Numéro3500

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1081(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche390   mm

Hauteur à droite381   mm

Largeur en haut274   mm

Largeur en bas278   mm

AuteurGarin, frère de Renaud  de  BOCE

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Transaction devant l'évêque d'Angers Eusèbe Brunon entre Marmoutier et Garin de Bocé qui contestait, après la mort de son frère Renaud, la donation faite par celui-ci à l'abbaye.

Texte

l.1 Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii, Guarinum fratrem Rainaldi
l.2 de Boceio, cum auctorizasset omnia quae nobis idem frater ejus post obitum suum habenda donaverat, et accepis-
l.3-set etiam pro hoc ab illo unum arpennum obtimae vineae prope urbem Andecavam sitae, postea tamen cum Rainaldus
l.4 obisset, istum haec negare voluisse, et reclamasse adversum nos omnia quae ille nobis ipso ut diximus auctorizante
l.5 donaverat. Qua de re bellum contra nos arramivit, sed postea injustitiae suae conscius et hoc facere metuens,
l.6 ad preces conversus hoc tandem impetravit, ut ea quae nobis frater suus dimiserat sicut designat cartula quae penes
l.7 nos habetur inde conscripta, tali ei pacto concederentur solummodo in vita sua, ut intra annum istum emat nobis
l.8 juxta vineas illas quas suus frater dimisit tanti precii vineam, quanto constare potest arpennus ille quem pro suo auctora-
l.9-mento apud Andecavam ut supradictum est accepit a fratre, et postea totas has vineas annis singulis ipse excolat
l.10 solus, et nos inde accipiamus dimidium fructus, et unam insuper patellam ex altero dimidio quod erit ipsius. Ideoque
l.11 semper vindemiaturus vineas nobis prȩmandare debebit, ut ante octo plus minus dies prȩsens sit famulus partem
l.12 nostram accepturus. Vineas ipsas, decidere aut pejorari non sinat. Porro autem ex terra aeque nobis a suo fratre
l.13 dimissa, III sextarios quotannis aut avenȩ persolvat aut ordei. Domus quae fuit Rainaldi apud Boceium, et vasa
l.14 quae in ea sunt ex toto nostri dominii erunt, ad reponendum illic et habendum quicquid voluerimus, et ille tantum
l.15 custodiat. Quod si forte juxta nos aliquid ibi habere potuerit, quod nobis aut nostris impediat nichil, non
l.16 vetabitur. Si qua unquam calumnia ex totis his rebus nobis insurrexerit, ipse per rectum acquietare
l.17 debebit. Post autem ejus obitum ita universa redient in dominium nostrum, ut heres nullus illius reclamare in
l.18 his quicquam possit. Primo igitur venit idem Guarinus in curiam Eusebii Andecavensis episcopi, et coram prȩsentibus
l.19 omnibus publice confessus est seque culpabilem reddidit, quod de rebus illis post obitum sui fratris calumniam
l.20 injustissime contra nos emoverit. Deinde venit ad monasterium istud, et quod conventionem istam ut supra
l.21 digesta est perpetuo sequatur atque intemeratam observet, hos dedit nobis fidejussores, Archembaldum
l.22 et Ascelinum de Reiliaco. Acta sunt haec testibus plurimis, ex quibus subter ascripti sunt pauci, non
l.23 quidem vel istis omnibus omnia sed aliis testaturis alia, pro loco vel tempore quo gesta sunt singula. [colonne1] Eusebius episcopus, Odo presbiter, Rotbertus presbiter, Rainaldus diaconus, Petrus diaconus, Gausfredus clericus de Inter Amnes, Gausfredus clericus Calomnensis, [colonne2] Gauzlinus frater Gausfredi Rotundelli, Gausfredus Eudonis filius, Leodebertus, Normanus de Carta, Tetbaldus Burgundio, Gauscelmus, Hubertus picarius, [colonne3] Laurentius telonearius, Burandus mariscalcus, Giraldus coquus, Ursio coquus, Ernaldus monacus, Albertus monachus, Gausbertus monachus.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3500 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3500»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3500/. Date de mise à jour : 29/03/12.