Angers, AD Maine-et-Loire, 36 H 3 n° 4
Numéro3498
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1080(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non déterminable
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche122 mm
Hauteur à droite119 mm
Largeur en haut274 mm
Largeur en bas283 mm
AuteurChevalier Guillaume Camaillard
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 MARTINO et nobis Majoris videlicet sui Monasterii monachis, ecclesiam de Boceio, cum parte decimȩ tantum quinta, sepultura autem tota, et cum
l.3 junioratu presbiteratus, cumque medietate oblationis quinque festivitatum, hoc est Paschȩ, Rogationum, Pentechostes, Natalis Domini, Purifi-
l.4-cationis sanctȩ MARIAE, ita tamen ut ipso primo die Natalis Domini, nostra sit oblatio tota, sequentibus autem diebus dimidia. Donavit etiam dimidium
l.5 prati dimidiumque cortilii quod in eodem loco habebat. Vineȩ quoque dimidium ibidem donavit arpennum, et terram quantam circa predictam ecclesiam
l.6 habebat in dominium, dedit ad construendum in ea burgum, cujus scilicet burgi haberet ipse medietatem omnium que in eo fierent venditi-
l.7-ones et furni ibi constituti. At vero vicariam dedit [nobis t]otam. Hȩc autem omnia habenda nobis auctorizavit Johannes filius senioris et frater junio-
l.8-ris Lancelini de Balgentiaco de cujus habebat beneficio, et Gausbertus filius ejus, eodem die et loco, quo comes Andecavensis Fulco con-
l.9-cordiam fecit cum HUGONE de Sancto Christoforo. Postea ipse Guillelmus venit in capitulum nostrum, et accepta societate benefacti nostri, supra-
l.10-dictarum rerum sancto MARTINO et nobis donum fecit, idque etiam super altare ecclesiȩ nostrȩ posuit, presente cum ipso et hȩc omnia vidente
l.11 et audiente Danihele de Vado, et ex famulis nostris Odone cellarario, Landrico coquo, Herveo coquo, Gausberto caballario,
l.12 Girardo hospitalario, Amalrico coquo.
Notes
Bibliographie
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 1, p. 120, note 542.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3498 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3498»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3498/. Date de mise à jour : 29/03/12.