Lille, AD Nord, 3 G 6 n° 62 Musée 57
Numéro349
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date15/04/816(fiabilité :texte)
LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio regio)
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche455 mm
Hauteur à droite475 mm
Largeur en haut600 mm
Largeur en bas596 mm
AuteurEmpereur Louis le Pieux
BénéficiaireChapitre cathédral de CAMBRAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 seu sagacitas omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum quia vir venerabilis Hildoardus Camaracencis urbis episcopus, obtulit obtutibus nostris inmunitates avii videlicet nostri Pippini regis et genitoris nostri Caroli bonȩ
l.3 memoriae prestantissimi imperatoris. In quibus continebatur insertum qualiter idem genitor noster et antecessores reges praedictam sedem quae est in honore sanctae Dei genetricis Mariae semperque virginis, ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum
l.4 ibidem consistentium semper sub plenissima tuitione et inmunitatis defensionem habuissent, pro firmitatem tamen rei postulavit nobis praefatus episcopus ut eorundem regum auctoritates in amore Dei et reverentiam sanctae Dei genetricis Mariae nostra confirmaremus
l.5 auctoritate. Cujus petitioni libenter adquievimus et ita in omnibus concessimus atque per hoc praeceptum nostrae auctoritatis confirmavimus. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros
l.6 seu reliquas possessiones praedictae ecclesiae quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem imperii nostri, justae et legaliter memorata tenet vel possidet ecclesia, vel eas quae deinceps a catholicis viris eidem conlatae fuerint ecclesiae ad cau-
l.7-sas audiendas aut freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fidejussores tollendos aut homines ipsius ecclesiae tam ingenuos quam servos super terram ipsius conmanentes nequaquam distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas
l.8 nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea que supramemorata sunt penitus exigere praesumat, sed liceat memorato presuli suisque successoribus res praedictae ecclesiae cum cellulis et rebus vel hominibus sibi legaliter subjectis sub inmunitatis nostrae defensione quieto
l.9 ordine possidere et nostro fideliter parere imperio atque pro stabilitate nostra vel totius imperii a Deo nobis conlati vel conservandi unacum clero et populo sibi subjecto libere Dei misericordiam exorare. Et quicquid exinde fiscus noster exigere poterat in luminaribus ipsius
l.10 ecclesiae concinnanda perpetualiter concessimus ad habendum. Continebatur etiam in eodem praecepto domni et genitoris nostri quod si quis dux, comes, vicarius seu quislibet ex judiciaria potestate auctoritatem domni et genitoris nostri vel
l.11 antecessorum regum inrumpere aut violare praesumpserit soledos sexcentos culpabilis judicetur, videlicet ut duae partes in archivum ipsius ecclesiae admittantur et tertiam fiscus regalis recipiat ut nullus tale quid auderet perpetrare.
l.12 Quod ita et nos per hanc nostram auctoritatem confirmamus ut sicut a domno et genitore nostro vel ab antecessoribus nostris praedictae ecclesiae conlatum atque confirmatum est, ita et deinceps inviolabiliter conservetur.
l.13 Hac quippe auctoritas, ut [a] fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris verius certiusque [cred]atur, manu propria subter e[am] firmavimus et anuli nostri inpressione signari jussimus. [Honi-fri-dus scribere jussit].
l.14 SIGNUM [monogramme] HLUDOVUICI SERENISSIMI IMPERATORIS.
l.15 [chrisme] DURANDUS DIACONUS AD VICEM HELISACHAR RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.16 Data XVII kalendas mai, anno Christo propitio tertio imperii domni nostri Hludovuici piissimi augusti, indictione VIIII. Actum Aquisgrani palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Notes
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 490.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 31 (fac-similé).
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 33-34.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°349 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°349»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte349/. Date de mise à jour : 29/03/12.