Angers, AD Maine-et-Loire, H 3618
Numéro3472
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1118(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche281 mm
Hauteur à droite283 mm
Largeur en haut163 mm
Largeur en bas189 mm
AuteurRenaud de PONS
BénéficiaireSaint-Martin de Pons, prieuré de Saint-Florent de Saumur
Regeste
Texte
l.2 hominum rapacem ingluviem, modis omnibus propulsandam, qui vera
l.3 falsis calumpniis pervertere et res alienas conantur fraudu-
l.4-lenter auferre, pia consideratione justum esse decrevi ut sub
l.5 scripture testimonio omni oblivione deleta posteris meis
l.6 mandaretur concessio quedam quam ego facio Deo et sancto Florentio
l.7 et Sancto Martino de Ponte, et viro Dei reverentissimo abbati
l.8 Guillelmo, et fratribus ibi ab eo substituendis rogatu et supplica-
l.9-tione cujusdam clerici nostri nomine Aimonis ejusdem ȩcclesiȩ Sancti
l.10 Martini de Ponte quondam canonici. Cognoscat igitur
l.11 posteritas nostra quod defendat et testificetur, quia cum dedisset
l.12 Deo et sancto Florentio et Sigoni abbati et fratribus sibi a Deo comm-
l.13-missis Guillelmus vicecomes ecclesiam Sancti Martini de Ponte
l.14 cum pertinentiis suis, canonicis quibus nolentibus hoc ac-
l.15-tum est, possessiones sancti monachis omni violentia aufferen-
l.16-tibus predictus Aimo vi et defensione nostra fretus, capellam Sancti
l.17 Bibiani invasit. Quamdiu injuste possidens sepius a com-
l.18-pluribus religiosis viris ammonitus respectu gratiȩ divinȩ
l.19 resipiscens, priorem prefati loci ejusdem nominis Aimonem
l.20 adiit, et culpam suam flens et ejulans recognoscens, mo-
l.21-nachilem habitum dari sibi suppliciter postulavit.
l.22 Capellam vero supradictam assensu et voluntate
l.23 mea meorumque in manu supradicti prioris Deo et
l.24 sancto Martino reddidit. Quod ego tunc concessi, et nunc
l.25 concedo, et signo sanctȩ crucis confirmo. [croix] Signum
l.26 Raginaldi.
Bibliographie
MARCHEGAY (P.), Chartes saintongeaises de St-Florent (1067-1200), in Archives historiques de la Saintonge et de l'Aunis, t. 4, 1877, p. 17-73, p. 38-39, n° 6.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3472 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3472»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3472/. Date de mise à jour : 29/03/12.