Angers, AD Maine-et-Loire, H 3615 n° 1

<< < / > >>

Numéro3471

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1106(fiabilité :étude diplomatique)

LieuPons(lat :apud Pontem)

DiocèseSaintes

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche353   mm

Hauteur à droite307   mm

Largeur en haut58   mm

Largeur en bas261   mm

AuteurRamnulfus, évêque  de  SAINTES

BénéficiaireSaint-Martin de Pons, prieuré de Saint-Florent de Saumur

Regeste

Ramnulfus, évêque de Saintes, expose dans quelles conditions Garderade le Jeune, chevalier du château de Pons, ayant épousé Marie Brun, a transféré par son intermédiaire aux moines du prieuré de Saint-Martin de Pons l'église de Boniau Bourgneau.

Texte

l.1 Dominus dicit in evangelio : Videte, vigilate! Quod cum ad spiritualia pertineat negocia, corporalibus tamen non
l.2 inconvenienter aptatur. Verbi gratia, quando ecclesias Dei temporalia damna per incuriam incurrere videmus,
l.3 sicut in calumniis fieri solet ubi kartulȩ testimonium non occurrit, si non talia in futurum precavemus,
l.4 dominici precepti profecto rei sumus. Videmus enim et non vigilamus. Unde ego Rannulfus Dei gratia
l.5 Santonensis episcopus doni quippiam ecclesiȩ cuidam diocesis meȩ legitime factum non solum assensu meo
l.6 sed et litterarum auctoritate contra omnes calu[m]nias premunire volo. Igitur Garderadus Juvenis
l.7 miles de castello Pontis Garderadi Vete[rani, cognomine] Barbotini filius, Mariam Brunam Rotberti
l.8 Bruni de Archiaco filiam duxit uxorem. [De cujus hereditario] jure cum plurima sibi bona provenissent
l.9 intendit animo illud quod scriptum est : Honor[a dominum de tu]a substantia complere. Erat ergo de jure
l.10 puellȩ ecclesia quȩdam [divini]s officiis apta de nomine Sancti Petri Bonialis appellata, sed hanc tenebant
l.11 monachi Sancti Stephani [Beani]ensis, ipsam quidem cum pauculis rebus ex dono Rotberti Bruni adepti, sed
l.12 decimam de Boniali ab eis qui post mortem ejus terram ipsius in bajulatione susceperant sine assensu predictȩ
l.13 puellȩ assecuti. Diligebat autem Garderadus monachos Sancti FLORENTII Salmurensis qui ecclesiȩ Sancti Martini
l.14 de Ponte deserviebant. Hos itaque commonuit inquirere si forte ullatenus cum pace monachorum
l.15 Beanensium ecclesiam de Boniali ab ipso suscipere possent. Quod et inquisierunt, et facta utrinque commutatione
l.16 congrua assecuti sunt. Volens autem Garderadus donum suum legitime facere ut in futuro posset inconvulsum
l.17 permanere, caute providit ne illud susciperent monachi de manu laici, sed de manu episcopi. Me ergo Pontis
l.18 positum adivit, et ecclesiam jamdictam et cymiterium et decimam et duo quarteria prati et burgum de Boniali cum
l.19 omni dominio quod in his habere videbatur tradidit in manum meam ipse Garderadus cum uxore sua
l.20 Maria cum cultello quem uterque tenebant, supplicantes ut omnia monachis Sancti Florentii Salmurensis
l.21 traderem, et in reliquum possidenda sancirem. His etiam addidit Garderadus dimidium culturȩ suȩ inter
l.22 Pontem et Bonialem jacentis, quȩ eum de paterno jure contingebat. Notifico igitur cunctis qui presentes audiunt
l.23 et qui per successiones audituri sunt, quia hȩc omnia quȩ enumeravi monachis Sancti Florentii cum eodem
l.24 cultello quo acceperam tradidi, jamque sui juris fore episcopali auctoritate precepi. Nam ut episcopalis
l.25 auctoritas kartȩ huic manifestius inhereat signum meum perlectȩ manu mea subscripsi, et quibus
l.26 decuit consignandam tradidi. Signum Rannulfi episcopi [croix].
l.27 Actum apud Pontem in capitulo Sancti Martini, presentibus diversi ordinis [quampluri]bus de quibus aliquos nominare sufficiat,
l.28 Gosfredus Garderadi, Garderadus, Arnaldus Ponti, Guillelmus Gosberti, [Const]antinus Fulcher[ii], Constantius presbiter, Morinus,
l.29 Rotbertus, Constantinus Grassus, [R]otbertus de Ponte, Iterius de Bor, Aimo juvenis, Guillelmus de Usello, Gum[b]aldus Odonis, Milo Arnaldus,
l.30 Fulcaldus de Sancto Leodegario, [Rot]bertus prior, Aimo monachus, Rainaldus monachus, Willelmus Olricus monachus, et alii plures.

Bibliographie

MARCHEGAY (P.), Chartes saintongeaises de St-Florent (1067-1200), in Archives historiques de la Saintonge et de l'Aunis, t. 4, 1877, p. 17-73, p. 32-34 n° 3.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3471 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3471»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3471/. Date de mise à jour : 29/03/12.