Angers, AD Maine-et-Loire, H 3541 n° 3

<< < / > >>

Numéro3465

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1100(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche194   mm

Hauteur à droite170   mm

Largeur en haut177   mm

Largeur en bas172   mm

AuteurGeoffroi Isembard ; Guillaume, son fils

BénéficiaireMontilliers, prieuré de Saint-Florent de Saumur

Regeste

Vente par Geoffroi Isembard aux moines de Montilliers d'une borderie sise près de Montilliers, pour 60 sous. Longtemps après, confirmation par Guillaume, fils de Geoffroi, de cette vente et de la donation de la terre de Venper faite par Girard, fils d'Osanne.

Texte

l.1 Notum esse volumus omnibus sanctȩ Dei ecclesiȩ fidelibus tam posteris quam presentibus quod Gosfred[us]
l.2 Isembardus vendidit monachis Sancti Florentii atque Sancti Hylarii de Monte Glisiaco, ement[e]
l.3 Aimerico monacho qui tunc erat prior ipsius obedientiȩ quandam bordariam terrȩ
l.4 quȩ est super Ripergunt, juxta Montem Glisiacum deditque pro ea terra Aimericus
l.5 monacus sexaginta solidos, et de illis sexaginta solidos habuit Gosfredus Isembardus
l.6 qui vendebat terram XXX solidos, et eo jubente habuit Petrus Plados dominus suus, pro con-
l.7-cessu, a quo ipse Gosfredus Isembardus tenebat terram alios XXX solidos. Postea vero
l.8 venerunt ambo simul in claustro de Monte Glisiaco, ibique reliquerunt mona-
l.9-chis legaliter absque ulla calumnia quod vendiderant, necnon omne auxilium et per se et per
l.10 alios promiserunt contra omnes qui in hac terra vellent monachis inferre injuriam,
l.11 et ut haec venditio omnino firmaretur, ceperunt quendam baculum Gosfredus Isembardus
l.12 et Petrus Plados dominus suus, atque desuper altare sancti Hylarii quasi vadimonium posuerunt.
l.13 Hanc venditionem concessit Willelmus de Passavant d[e cu]jus cas[amento erat illa bordaria]
l.14 terrȩ et uxor ejus, et filii ejus. Et de hoc sunt test[es [...25...]
l.15 monachus, Effredus monachus, Mauricius monachus, David monachus, Cecus. Laici, Herber[tus...25...]
l.16 Herbertus Tescelinus, Hubertus filius Brunelli, Petrus famulus, Guido, Morin[..].
l.17 Transacto vero multo tempore, Gullelmus, ejusdem Gosfredi filius, non solum hȩc supradicta concessit,
l.18 sed etiam quȩcunque pater suus Gosfredus dederat vel vendiderat monachis. Concessit quoque
l.19 terram de Venpor ipse idem Gullelmus, quam dedit eisdem monachis Girardus filius Osannȩ,
l.20 dum moreretur, sed et illam terram quam ab eodem Girardo antea tenebant. Hoc etiam concessit
l.21 mater sua, et duo fratres ejus Gullelmi.
l.22 Testificant hȩc, Galterius serviens, Giraldus Rufa, Goffredus Capud in Cauda filiusque
l.23 ejus nomine Amiculus, Rainaldus de Ulmis, Gosfredus quoque monacus Talevaz cogno-
l.24-mine, ante quem hȩc omia concessa sunt.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3465 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3465»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3465/. Date de mise à jour : 29/03/12.