Angers, AD Maine-et-Loire, H 3476 n° 4
Numéro3427
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1118(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche289 mm
Hauteur à droite272 mm
Largeur en haut375 mm
Largeur en bas340 mm
AuteurNivelon
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 inter ipsos fieret, litteris commendaretur, quatenus successoribus eorum reccius et facilius ad memoriam traderetur.
l.3 Cujus autoritatis morem Vuillelmus abbas Sancti Florencii secutus, munus quod Nivelo sancto Florencio donavit, in cartule
l.4 istius superficie adnotare decrevit. Cujus doni racio hec est. Nivelo dedit sancto Florencio pro remedio anime
l.5 sue, novem quarteros vinearum sine ulla cosduma. Adhuc dedit sancto Florencio medietatem trium borderiarum
l.6 terre, apud Tirat Pilum et mediatatem pratorum huic terre conveniencium et medietatem boschi cum omnibus mansio-
l.7-nibus que ibidem sunt et erunt. Alterius quoque medietatis ejusdem terre decimam, idem Nivelo Deo sanctoque Florencio totam
l.8 concessit habendam arabilis videlicet terre et mansionum boschi. Hec omnia donavit Nivelo sancto Florencio sine aliqua
l.9 cosduma que inde ulli homini reddatur. Hoc quoque donum fecit Nivelo sancto Florencio concedente Vuillelmo de cujus
l.10 casamento illud tenebat et concedente uxore sua Eliarde et omnibus filiis filiabusque eorum, necnon concedentibus generibus
l.11 Nivelonis Aimerico et Henisando cum filiabus ejusdem, Adviside et Deelina. Testes autem istius rei sunt qui Nivelonem
l.12 hanc cartulam super altare sancti Hilarii ponentem viderunt, ex monachis, Bernerius, Willelmus, Effredus, Wuido,
l.13 Warnerius, Martinus, Radulfus, Hubertus, David. Ex clericis, Giraudus decanus, Petrus de Luceto, Gaudinus presbiter, Bruno presbiter, Andreas presbiter,
l.14 Bernardus presbiter, Landricus filius Girardi, Raginaldus filius Baudrici. Ex laicis de parte abbatis, Goslenus de Argona, Mainardus,
l.15 Guitburgis filius, Hildierus Agaso, Johannes, Hubertus Brunellus, Wido, Odo, Morinus Malus miles. Ex parte Nivelonis, Albericus
l.16 Siebranni filius, Gaufridus Balchanus, Gaufridus filius Landrici, Aicardus, Girardus Gracili Collo, Raginaldus filius Ermentrudis,
l.17 Giraudus Chosit, Gausfridus Grossus, Simon Henisandi filius, Girbertus Comes, Girbertus Gordo, Rainardus Hatelinus, Balchanulus
l.18 filius Balchani, et Simonellulus filius Henisanni qui eciam hoc donum concessit. Hoc eciam precepit Nivelo dum donum istud
l.19 Deo sanctoque Florencio componebat, quod si esset aliquis ex heredibus suis qui istud calumpniaret, vel contradiceret,
l.20 a Deo ipse malediceretur et anathema fieret.
l.21 Signum [croix] Nivelonis. Signum [croix] Enisandi. Signum Deeline [croix]. [croix] Signum Simonelluli. [croix] Signum Willelmi de Passavant.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3427 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3427»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3427/. Date de mise à jour : 29/03/12.