Angers, AD Maine-et-Loire, H 3467 n° 2
Numéro3421
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date06/1043(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche338 mm
Hauteur à droite296 mm
Largeur en haut323 mm
Largeur en bas325 mm
AuteurConstantin de MELLE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 mortalium vel corde cogitare, vel [verbis aperire potest. Invitat enim] n[os ut, post multa]
l.3 perpetrata scelera ad eum redea[mus, pie et misericorditer] dicen[do : Venite ad me omnes]
l.4 qui laboratis et onerati estis, et e[go vos reficiam. Et in] alio loco Ev[angelii hortatur nos]
l.5 ut de terrenis rebus atque caduci[s...... ad cele]stia et in aeternum m[...12...]
l.6 inquiens : Facite vobis amicos [de mammona iniqui]tatis, ut cum defeceritis recipian[t]
l.7 vos in aeterna tabernacula. [Quapropter ego CONSTA]NTINUS Metulensis vicarius
l.8 divinis ad[ho]rtationibus [commonitus, totam vicariam quam] in villa quadam,
l.9 antiquitus Bettronum [nunc vero Fossas nuncupata, infra pagum Pictavum]
l.10 consistente de m[eo seniore Aquitanico duce Willelmo hactenus tenere visus sum]
l.11 per [con]silium [et voluntatem ejusdem senioris mei Willelmi atque fratris ejus]
l.12 GOSFRIDI [necnon praeclarissimae dominae matris eorum Agnae comitissae, pro]
l.13 redemptione anim[arum parentum meorum sive pro meae animae abso]lutione, peccatorum
l.14 quoque remissione, ut misericordiam ante [piissimum dominum i]nvenire possimus,
l.15 inclito CHRISTI confessori FLORENTIO atque in ejus coenobio in pago Andegavensi sito, cui
l.16 abbas FREDERICUS prȩesse videtur, monachis Deo militantibus relaxo, et de mea in
l.17 eorundem monachorum potestate transfundo, ita ut a die presenti in antea homines
l.18 eandem villam incolentes, neque mihi neque ulli de heredibus meis de aliqua vicaria ullo
l.19 modo respondere cogantur, sed solummodo sub antedictorum monachorum ditione perma-
l.20-neant, et eorum districtioni subiciantur. Hanc autem relaxationem sive perdo-
l.21-nationem si quis successorum nostrorum, quod fore non arbitramur, per industriam
l.22 infringere forte temptaverit, Xcem libras auri coactus exsolvat, et ipsius prȩsumptio ad
l.23 nullum effectum proveniat. Ut autem haec cartula firmior inconvulsaque permaneat,
l.24 manibus eam propriis firmavimus, atque dominorum nostrorum WILLELMI atque GOSFRIDI
l.25 fratris ejus, et aliorum nobilium virorum manibus corroborandam tradidimus.[[croix] Signum Constantini qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Willelmi comitis. S. Gosfridi fratris ejus. S. Agnetis comitissae. S. Aimerici de Ramcon. S. Johannis monachi. S. Harduini monachi. S. Froini. S. Ebbonis. S. Haimerici. S. Raimonis. S. Willelmi. S. Gauzfridi. Data in mense junio, anno XII regnante Hainrico rege. Hubertus sacerdos scripsit.]
Bibliographie
MARCHEGAY (Paul), Chartes poitevines de l'abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1873, p. 89-90, n° 70.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3421 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3421»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3421/. Date de mise à jour : 29/03/12.