Angers, AD Maine-et-Loire, H 3463
Numéro3419
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1081(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche746 mm
Hauteur à droite732 mm
Largeur en haut96 mm
Largeur en bas125 mm
AuteurAlguerius, seigneur de MUSSIDAN
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 non dubitamus, quorum studii semper fuerit quaeque
l.3 etiam verissima admixtione falsitatis depravare,
l.4 simile exitium in futurum metuentes, atque contra talium
l.5 insidias defensionis ecclesiasticȩ machinam erigentes,
l.6 quo prebente, qua auctoritate, quibus testibus ecclesia
l.7 Sancti Petri de Sorziaco, antiquitus abbatia,
l.8 cum omnibus rebus ad eam pertinentibus monachis Sancti Floren-
l.9-tii concessa fuerit, quibusve postea modis res eorum inibi
l.10 acta fuerit certis litterarum signis memoriae posterorum
l.11 mandare necessarium duximus. Scire igitur fas est
l.12 quod Alguerius miles castri Muxidanii dominus pro redem-
l.13-ptione animae suae et parentum suorum ecclesiam Sancti Petri
l.14 de Sorziaco cum omnibus rebus ad eam pertinentibus, quam a ge-
l.15-nitoribus propriis hereditario jure in dominationem acce-
l.16-perat, monachis Sancti Florentii se absque alicujus rei
l.17 precio esse donaturum domno scilicet Petro et Con-
l.18-stantino ejusdem Sancti Florentii monachis apud predi-
l.19-ctum castrum fideliter promisit. Et ut sponsionem propriam cum
l.20 auctoritate et voluntate domni Willelmi Petragoricen-
l.21-sis episcopi, et Heliȩ comitis ad effectum perduceret, ad eandem
l.22 usque civitatem in vigilia festivitatis sancti Stephani, quȩ tertio
l.23 nonas mensis augusti colitur, cum multis optimatibus et
l.24 predictis monachis progrediens, ipso die festivitatis post
l.25 capitulum in dormitorio ejusdem ecclesie clericorum, se hoc
l.26 quod dictum est velle facere asseruit, presente prefato
l.27 pontifice et comite, et aliis innumeris, qui cum ipso et
l.28 cum monachis ibidem pro hoc ipso advenerant. Episcopus autem
l.29 de tanto talique dono admiratus, si hoc pro pecunie lucro
l.30 an pro Dei amore facere vellet, ut sibi veluti pastori suo inno-
l.31-tesceret, cunctis audientibus protestatus est. Ille vero pro solius dei amo-
l.32-re se hoc facere velle cum sacramento respondit, quatinus illi ser-
l.33-vi Dei pro suis et parentum atque affinium suorum facinoribus
l.34 apud dominum intercessores existerent, et ut ipse locus omni tempore
l.35 ab eis bene et religiose dispositus, regularis de eo amplius ut
l.36 nunc non eliminetur religio. Hoc itaque omnes gavisi responso,
l.37 cum prefatus episcopus Willelmus et Helias comes eidem Alguerio
l.38 dicerent ut secundum morem donum predictis monachis daret,
l.39 atque ipsis presentibus de hac re revestiret, ille ad hȩc res-
l.40-pondit :Hoc quod vos dicitis ego libentissime sum facturus, sed
l.41 est mihi frater nomine Willelmus qui in isto die huc adveni-
l.42-et, et hoc mihi rectum videtur, ut ipso prȩsente et cum ipso ipsum
l.43 donum faciam. Qua sponsione cum alacritate percepta, omnes
l.44 a prefata domo sunt egressi. Affuit autem tunc ibi innu-
l.45-merabilis multitudo nobilium virorum et ignobilium, cle-
l.46-ricorum atque laicorum, e quibus paucissimos tantum pro bre-
l.47-vitate placuit subnotari, quorum ista sunt nomina,
l.48 Lambertus archidiaconus, Fulcherius Cattetus abbas atque ca-
l.49-nonicus Sancti Stephani de Sterpe, Bernardus capellanus monacho-
l.50-rum de Monte Careto, Arnaldus Lupus presbiter,
l.51 Oliverius vicecomes de Castellione, Willelmus cognomento Gri-
l.52-moardus, Montis Careti dominus, qui in prefato dormitorio rem
l.53 pro qua convenerant, cunctis prior innotuit, Aius etiam
l.54 Umbertus de Monte Careto ejusdem Alguerii notissimus, qui pri-
l.55-mus de hac re cum eo est locutus et ejus audita voluntate,
l.56 ad prefatos Sancti Florentii Salmurensis monachos, tunc
l.57 apud eundem Montem Caretum habitantes, ejus prior fuit legatus, Giraldus
l.58 de Valle Beone et Petrus filius ejus, Arnaldus de Monte
l.59 Incensi ejusdem castri dominus, Sanctius filius Constantini
l.60 presbiteri de Monte Careto, famulus in ipso itinere monachorum.
l.61 Ipso autem predictȩ sollemnitatis die ut Alguerius dixerat cum Willel-
l.62-mus ejusdem frater forte fortuitu Petragore advenisset rogatu Ar-
l.63-naldi tunc prioris atque ipsorum fratris, qui in prefata Sancti Petri ecclesia ab-
l.64-batis nomen dudum tenuerat, obnixis eum cepit interpellare
l.65 precibus, ut trecentos ab eodem Arnaldo solidos acciperet, et sepe-
l.66-dictam ecclesiam quamdiu ipse Arnaldus adviveret, aliis monachis
l.67 minime traderet, ne forte exheredatus in alienam regionem
l.68 sub alienorum monachorum dominatione ire cogeretur. Sed cum ille
l.69 aliquantis per reluctaret, victus tandem precibus et munere,
l.70 quod petebatur sub ea qua petebatur conditione assensit.
l.71 Monachis autem Sancti Florentii non solum supranominatis, sed
l.72 etiam domno Natali priori, et domno Frotgerio, et pluribus aliis
l.73 qui eum postea de hoc appellaverunt, ipse Alguerius cum sacra-
l.74-mento affirmavit, nullis unquam nisi Sancti Florentii mona-
l.75-chis se illam esse donaturum.
l.76 Decurso autem parvo post tempore, unus ex ipsa Sorzia-
l.77-censi ecclesia monacus, nomine Giraldus, ad monasteri-
l.78-um Karofense pergens, ut ibi susciperetur rogavit, et im-
l.79-petravit. Qui postea, cum prefatis Karofensibus monachis
l.80 pactionem quam monachi Sancti Florentii de prefata Sancti
l.81 Petri Sorziacensis ecclesia habebant insinuaret, eosque
l.82 facile si vellent sibi impetrari posse diceret, ejus credu-
l.83-li consilio Fulcradus tunc temporis abbas ac reliqui fratres Karo-
l.84-fenses, accedentes ad sepedictum Alguerium et ad fratres
l.85 ejus Willelmum et Arnaldum monachum, muneribus et blan-
l.86-diciis eos delinientes, ut eis eandem ecclesiam darent obti-
l.87-nuerunt. Quod monachi Sancti Florentii audientes, in ipso
l.88 quo hoc eis innotuit anno, et multis postea vicibus
l.89 Frotgerius et Oliverius Sancti Florentii monachi prefato
l.90 abbati Fulcrado et monachis Carofensibus ne sibi
l.91 concessam ecclesiam invaderent calumniando interdixe-
l.92-runt. Illi autem eorum calumniam verborum circuitus
l.93 differentes, ab ipsa pervasione desistere nolu-
l.94-erunt. Facta est autem hȩc a prefatis Sancti Florentii mona-
l.95-chis prima calumnia, anno ab incarnatione Domini millesimo
l.96 LXXXI, regnante Philippo Francorum rege, anno
l.97 XXI, Gregorio septimo papa, Widone Aqui-
l.98-tanorum duce, Willelmo abbate Sancti Flore-
l.99-ntii.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3419 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3419»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3419/. Date de mise à jour : 29/03/12.