Angers, AD Maine-et-Loire, H 3457
Numéro3417
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1110(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :in capitulo Sanctae Mariae)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non déterminable
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche392 mm
Hauteur à droite378 mm
Largeur en haut283 mm
Largeur en bas282 mm
AuteurGalon, évêque de PARIS
BénéficiaireDeuil, prieuré de Saint-Florent de Saumur
Regeste
Texte
l.2 posteri quam presentes quod Herveius de Monte Morentiacho, non immemor
l.3 elemosinarum mediante benefitio, et peccatorum indulgentiam, et Dei posse consequi
l.4 misericordiam, monasterium de DUELIO, atrium quoque, et censum, et justicias hos-
l.5-pitum in atrio commanentium, partes etiam decimȩ quas in ȩcclesia Sancti Petri apud Gonessam
l.6 de feodo Parisiensis episcopi obtinebat, omnia inquam ista monachis Sancti EUGENII de Duelio
l.7 perpetuo jure possidenda concessit. Burchardus vero filius predicti Hervei, precavens ne in futurum
l.8 patris elemosina aut temporum vetustate a memoria elabi, aut aliqua valeret occasione rescindi, nostram
l.9 adiit presentiam postulans et exorans quatenus paternum benefitium nostrȩ auctoritatis assensu confir-
l.10-maremus. Ipse etiam Burchardus dominium et potestatem quam habebat ponendi presbiteros in ȩcclesia
l.11 Sancti Petri de Gonessa, et in ȩcclesia Sancti Marcelli de Sancto Dionisio, pro remedio animȩ sue predictis mona-
l.12-chis omnino emancipavit, et tradidit. Ego igitur Gualo Dei misericordia Parisiorum episcopus, et Guillelmus
l.13 archidiaconus necessitati relligiose viventium providentes, prefatum monasterium cum atrio et
l.14 hospitibus decimas etiam de Gonessa, et potestatem in presbiteros, sicut superius determinatum est, et
l.15 cetera omnia juxta peticionem Burchardi, monachis de Duelio habenda concessimus. Ut autem
l.16 hoc firmum permaneat, presentem kartam manibus nostris tangentes, manibus etiam canonicorum nostrorum tangendam
l.17 tradidimus et sigillo nostro illam signavimus. [colonne1] Signum Gualonis episcopi [croix]. Signum Bernerii decani. Signum Guillelmi archidiaconi. Signum Stephani archidiaconi. Signum Rainaldi archidiaconi. Actum puplice in capitulo Sanctȩ Mariȩ, anno incarnationis dominicȩ MmoCmoXmo, indictione IIIIta, epacta VIIIIna, concurrentibus V, regnante rege Ludovico IIIo anno, anno episcopatus Gualonis Vto. Girbertus cancellarius subscripsit.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3417 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3417»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3417/. Date de mise à jour : 29/03/12.