Angers, AD Maine-et-Loire, H 3368 n° 4
Numéro3415
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date05/08/1091(fiabilité :édition)
LieuTalmont ?(lat :apud castrum Talemundum)
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche165 mm
Hauteur à droite160 mm
Largeur en haut226 mm
Largeur en bas284 mm
AuteurAimeric IV, vicomte de THOUARS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 de alieno augere, augendo amplificare, ausa est etiam sua peccata ex aliorum beneficiis cumulando in res
l.3 ecclesiastico juri dicatas tirannidis suȩ manus extendere, easque plerumque inmoderato habendi amore, aut
l.4 per fraudem aut per potentiam, in proprium jus transferendo, pauperes etiam Christi multis audet oppressionibus attemptare,
l.5 quod presertim videmus contingere, ubi aut illi qui res dederunt presenti vita decesserunt, aut ubi illi quibus res in elemosynam
l.6 delegantur res ipsas per incuriam scriptorum sub oblivione et abolitione reliquerunt. Quod damnum vel periculum nos humillimus
l.7 grex Sancti FLORENTII nobis et rebus nostris metuentes, curavimus cunctis matris ecclesiȩ fidelibus, et in presenti et in posterum per kartam
l.8 notificare, quam rerum quantitatem vicecomes Toarcensis pro salute animȩ suȩ in elemosynam dederit et concesserit
l.9 monachis et fratribus nostris qui apud Casam castrum ejus inhabitant. Dedit autem cum fructu et coetera omni exactione quinque
l.10 possessionis masuras in foresta quȩ nuncupatur Jart. Inter quas masuras vel possessiunculas ut referunt hii qui sciunt
l.11 caput est, id est meliorem locum tenet, Vilarum. Quod tanta auctoritate curavimus roborare, roborando firmare,
l.12 ut etiam Pipinus de cujus potestate et jure res tota pendebat, et ipse pro animȩ suȩ remedio nobis annueret,
l.13 et pro tali assensu vel concessione libras decem et equum centum valentem solidos acciperet. [colonne1] Signum [croix] Aimerici vicecomitis. [colonne2] TESTES CONCESSIONIS EJUS, Aimericus filius Teoderici, Aimericus Bachalaris, Guillelmus filius Herberti, Bernardus filius Ulgardi, Umbertus de Boscho, Goffredus de Rocha, [colonne3], Guillelmus Bertranni, Goffredus Suffizon, Aimericus filius Rainaldi, Burrellus de Teofalgia, Ingelbertus. [colonne4] Signum [croix] Pipini. [colonne5] TESTES CONCESSIONIS EJUS, Guillelmus filius Petri, Raimundus Berengerii, Stefanus de Niort, Ascelinus porcarius, Ledovinus Mischinus, Giraldus Berengerii, [colonne6] Rainaldus filius Girberti, Johannes de Maisnil, Rannulfus Ingelfredi, Guillelmus Radulfi, Giraldus de Niort, Arraldus camberlanus. [colonne7] Actum anno ab incarnatione Domini MXCI, nonas augusti apud castrum Talemundum.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3415 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3415»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3415/. Date de mise à jour : 29/03/12.