Angers, AD Maine-et-Loire, H 3303 n° 1
Numéro3404
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date04/03/1100(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseOrléans
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche183 mm
Hauteur à droite179 mm
Largeur en haut245 mm
Largeur en bas237 mm
AuteurBernard de COULLONS
BénéficiaireSaint-Gondon, prieuré de Saint-Florent de Saumur
Regeste
Texte
l.2 qualiter Bernardus de Colom filiusque ejus Guillelmus Bituricensis atque Rainaudus presbiter nepos ejusdem Bernardi, ecclesiam de Colom monachis Sancti Florencii dede-
l.3-runt, et quale ab eis beneficium receperunt. Cum igitur Bernardus ad senilem perveniret etatem sciens se graviter peccase quia multa mala propter supradic-
l.4-tam ecclesiam fecerat, accepto consilio a Rainaudo presbitero nepote suo, monachis Sancti Florentii apud Sanctum Gundulfum morantibus se familiarem prebuit,
l.5 atque ab eis anime sue salubre consilium investigare cepit, quem cum Rainaudus prebiter videret vitam suam emendare volentem, monuit eum ut
l.6 ecclesiam quam injuste tenuerat, monachis supradictis donaret, eisque filium suum Guillelmum Bituricensem que ad litteras miserat, docendum
l.7 et enutriendum traderet, et sic eciam ipse cum eis monachus fieret. Aperuit quoque ei Rainaudus porcionem suam illius ecclesie eisdem monachis se dare
l.8 velle. Bernardus vero intelligens hoc anime sue fore utile, quod ei Rainaudus intimaverat, cepit diligenter inquirere quomodo hoc annu-
l.9-ente filio suo Guillelmo perficere posset. Aliquamdiu itaque consilio inter se abito atque quibusdam conventionibus inter se et monachos positis, ipse Bernardus filius-
l.10-que ejus Guillelmus atque Rainaudus prebiter ecclesiam Sancti Stephani de Colom quam hereditario jure posidebant, cum rebus ad eamdem pertinentibus pro remissio[ne]
l.11 peccatorum suorum, et pro animabus parentum suorum, moachis Sancti jamdicti Florentii dederunt, et in perpetuum quiete habendam concesserunt. In convencionibus quidem ab utris-
l.12-que partibus factis statutum est ut monachi Bernardum monachum fatiant filiumque ejus Guillelmum Bituricensem in domo sua honeste custodiant, et diligenter vel doceant
l.13 vel doceri fatiant, et sicut uni ex monachis exceptis piscibus cotidianum victum ei tribuant, atque decimam patris sui de Masolen ad emenda sibi indumenta in vi-
l.14-ta sua habere permittant, vel eciam si voluerit eum monachum fatiant. Si autem presbiter fuerit in eclesia Sancti Gundulfi eum capellanum fatient, vel in illa de Colom
l.15 sicut eam Rainaudus habuit. Si vero aliquando cum Rainaudo presbitero cognato suo comedere voluerit, unum panem et unam ultram vini de domo monachorum
l.16 habebit. Rainaudo quoque presbitero capellaniam ecclesie Sancti Gundulfi dederunt, quemadmodum ceteri presbiteri eam ante habuerant, et insuper nummorum me-
l.17-dietatem ex quibus alii presbiteri quartam partem solummodo accipiebant, atque in festivitate mortuorum medietatem candelarum. Decimam vero suam de Masollen
l.18 sicut Guillelmus Bituricensis in vita sua habebit, nisi eam sponte sua monachis aliquomodo dimittere voluerit. Hoc itaque ut dictum est ipsi tres
l.19 Bernardus videlicet et [Rai]naudus presbiter atque Willelmus Bernadi filius concesserunt, et istius rei donum cum breviario monacorum super auta-
l.20-re beate Dei genitris Marie posuerunt, intrante quadragesime tempore, IIII nonas marci in presentia Galonis tunc prioris, et aliorum
l.21 qui cum illo erant monacorum et laicorum quorum hec sunt nomina, Rainaudus Caruronus, Robertus Braocensis, Robertus Rufus, Petrus, de lai-
l.22-cis Vasledus Forredus, Sencelinus famulus monacorum, et ut ista cunventio ex utraque parte firmiter aque indissolubiliter teneatur, dederunt
l.23 monachi unicuique Rainaldo scilicet atque Guillelmo Bituricensi sex fidejussores, totidemque ab unoquoque illorum recipientes. Hec sunt nomina illorum
l.24 quos illis monachi dederunt, Herbertus miles, Balduinus, filius Hersendis, Rainardus filius Hugonis, Vaslinus preses, Landricus Pulcin, Rai-
l.25-nardus de Arcola. Hii vero sunt quos Guillelmus monachis dedit, Rainardus filius Stephani, Landricus Pulcin, Johannes de Blancafot, Bernardus de Veteri
l.26 Vado, Forredus de Colon, Ernaudus Ravi. Hii sunt quos dedit Rainaudus, Gosbertus Garner, Girrardus de Masollen, Ernaudus Ravi, Johannes de Blan-
l.27-cafort, Sancelinus, Bernardus de Veteri Vado.
Bibliographie
MARCHEGAY (Paul), Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire, 866-1172, tiré des archives de l’abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1879, p. 45-47, n° 24.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3404 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3404»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3404/. Date de mise à jour : 29/03/12.