Angers, AD Maine-et-Loire, H 3300 n° 3a
Numéro3400
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1104(fiabilité :édition)
LieuTroyes(lat :in concilio Trecensi)
DiocèseOrléans
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche388 mm
Hauteur à droite399 mm
Largeur en haut250 mm
Largeur en bas260 mm
AuteurRichard, juge de ROME, et évêque d'Albano
BénéficiaireSaint-Gondon, prieuré de Saint-Florent de Saumur
Regeste
Texte
l.2 concilio querimoniam Virsionensis abbatis in monachos Sancti FLORENTII Salmurensis de ecclesia
l.3 Sancti Gundulfi, concilii judicio decisam esse cognoscite. Virsionensis abbas Herbertus predictam ecclesiam
l.4 reclamavit. Cui rei canonice determinandȩ, judices canonicos deputavimus. Nam archi-
l.5-episcopi Radulfus Turonensis, Daibertus Senonensis, episcopi vero Ivo Carnotensis, Leodegarius Vivari-
l.6-ensis, Johannes Aurelianensis, Rainaldus Andegavensis, Marbodus Redonensis, Girardus
l.7 Engolismensis, viso utriusque partis cyrographo, rem taliter diffinierunt. Quoniam enim Salmu-
l.8-renses monachos clarum erat prefatam ecclesiam ex jure veteri per reges Franciȩ antiquitus
l.9 possedisse, Virsionenses autem eam per vicecomitem Bituricensem et Gilonem de Soliaco, mul-
l.10-to post tempore suo dominio subjecisse, facto utrisque de hac re cyrographo, statutum
l.11 est ab archiepiscopo Bituricensi Audeberto, ut Virsionenses prefatam ecclesiam possidentes, Salmu-
l.12-rensibus monachis duas auri uncias annuatim solverent, apposita conditione tali
l.13 ut si forte Virsionenses ab hoc statuto deficerent, sepedicta ecclesia in potestatem
l.14 Salmurensium redigeretur. Prescripti igitur judices considerata utriusque partis cyrografi
l.15 concordi conditione, cognitoque monachos Virsionenses reos esse de non reddito censu,
l.16 juxta conditionem insitam cyrographo unanimiter et inconcusse judicaverunt debere
l.17 Salmurenses monachos possidere prefatam ecclesiam de cetero sine calumnia. Eandem ergo
l.18 sententiam nos corroborantes, apostolica vice decernimus, uti in reliquum Virsionensium super
l.19 hac re querimonia sepulta conticeat. Si quis vero post hac presentis diffinitionis non
l.20 inscius eam resuscitare presumpserit, canonicȩ sententiae uti contemptor canonum subigatur.
l.21 Hujus consummationis diffinitionem audierunt et collaudaverunt, Hilgodus abbas Majoris mona-
l.22-sterii, Symon abbas Sancti Benedicti, Christianus abbas Sancti Maximini, Briccius abbas Sancti Jovini, Rainal-
l.23-dus abbas Lucionensis, Anselmus magister Lugdunensis, Drogo magister Trecensis,
l.24 Guillelmus archidiaconus Andegavensis, Guillelmus archidiaconus Pictavensis.
l.25 De monachis vero, Fulco, Donatus, Galo, presente suo abbate Guillelmo Sancti Florentii,
l.26 Radulfus, Guillelmus, Aiminus, monachi Sancti Jovini. De laicis, Benedictus camerarius,
l.27 Paganus marescallus, Girardus. Hoc etiam audivit totum concilium. Actum in
l.28 concilio Trecensi anno dominicȩ incarnationis millesimo CmIIIIto, indictione XIIma,
l.29 Phylippo rege regnante.
Bibliographie
MARCHEGAY (Paul), Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire, 866-1172, tiré des archives de l’abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1879, p. 30-31, n° 11.
DEVAILLY (Guy), Le Cartulaire de Vierzon, Paris, 1963, p. 260-261, annexe VI.
WEISS (Stefan), Die Urkunden der päpstlichen Legaten von Leo IX. bis Coelestin III. (1049-1198), Cologne, 1995 (Forschungen zur Kaiser- und Papstgeschichte des Mittelalters. Beiträge zu J. F. Böhmer, Regesta Imperii, 13), p. 45, n° 7/4.2.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3400 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3400»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3400/. Date de mise à jour : 29/03/12.