Angers, AD Maine-et-Loire, H 3300 n° 1a

<< < / > >>

Numéro3398

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1095(fiabilité :édition)

LieuSully-sur-Loire(lat :Soliacum)

DiocèseOrléans

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche225   mm

Largeur en haut153   mm

Largeur en bas154   mm

AuteurGilon, seigneur  de  SULLY

BénéficiaireSaint-Gondon, prieuré de Saint-Florent de Saumur

Regeste

Gilon de Sully, reconnaissant l'antique droit des moines de Saint-Florent sur l'église de Saint-Gondon, la leur rend, sans rien retenir de ce qu'y possédaient les moines de Vierzon.

Texte

l.1 Quoniam sunt multi qui haut difficulter a vero in falsum divertantur, visum fuit
l.2 bonum monachis Sancti Florentii Salmurensis memorie tradere litterarum conve-
l.3-nientiam quam habuerunt cum Gilone de Soliaco de ȩcclesia Sancti Gundulfi. Recog-
l.4-noscens itaque Gilo antiquum jus et rectitudinem quam habebat Sanctus Floren-
l.5-tius et ejus monachi in ȩcclesia Sancti Gundulfi, reddidit eis ȩcclesia cum omnibus ex-
l.6-pleturis et redditis quas in predicta ȩcclesia monachi Virsionenses habuerant,
l.7 qui eam paulo ante possederant, solute et quiete. Totum autem antiquum jus non
l.8 reddidit eis simul, nolens auferre militibus suis casamentum suum qui de rebus
l.9 predicti sancti feodatierant, donec ipsi sponte sua redderent sancto que injuste
l.10 tenebant. Sed pro hoc retento, reconpensavit eis aliud, scilicet posuit in conve-
l.11-nientia, ut si aliquid daretur monachis in feodo Gilonis, ipse Gilo eis conce-
l.12-deret solutum et quietum ab omni tirannica consuetudine, sine aliquo precio quod inde
l.13 haberet, et uxor ejusdem Gilonis Aldeburgis similiter faceret. Et quod promisit post-
l.14-modum complevit. Pro hac ergo reddicione et rerum denominatarum concessione,
l.15 dederunt monachi ipsi Giloni de substantia Sancti Florentii precium mille solidorum
l.16 Blesensis monetȩ, excepto quod cambitionem centum solidorum perdonavit. Conces-
l.17-sit etiam quod si aliquo casu vel vi vel judicio adhuc Gilone vivente monachi
l.18 prenominatam ȩcclesiam amitterent, Sancto Florentio presignatam pecuniam restitueret.
l.19 Monachi tamen predictam pecuniam ante dare noluerunt, donec affidavit eis idem
l.20 Gilo per fidem suam se omni tempore vitȩ suȩ hanc conventionem erga eos tenere. Non
l.21 ab eo obsides accipere poterant, quos in longinqua terra minime cognoscebant. Promisitque
l.22 eis Gilo fidem suam, non manu ubi non est fides, sed verbis et animo ubi est fides, qualem de-
l.23-cet christianum erga christianum observare, non enim est mos monachorum ex manu
l.24 alicujus fidem accipere, promisit utique se in hac conventione permansurum, et contra omnem hominem
l.25 volentem eam destruere, et eis auferre, sine suo tamen dando, garentaturum. Et ut
l.26 firmiter hoc se tenere ostenderet, in fide et societate osculatus est monacos, scilicet
l.27 Ademarum tunc priorem, Isembardum Bardonem, Clarembauldum, Fulconem de Belprael,
l.28 accipiens beneficium orationum. Hujus rei testes sunt ex parte Gilonis, Arnulfus
l.29 filius Willelmi, Bernardus Galonis. Actum apud Soliacum in
l.30 domo Hugonis de Turre.

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire, 866-1172, tiré des archives de l’abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1879, p. 23-25, n° 7.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3398 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3398»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3398/. Date de mise à jour : 29/03/12.