Angers, AD Maine-et-Loire, H 3041 n° 1
Numéro3374
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date10/1084(fiabilité :texte)
LieuSaintes(lat :apud Santonas)
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche210 mm
Hauteur à droite226 mm
Largeur en haut305 mm
Largeur en bas323 mm
AuteurAmat, juge de ROME, et évêque d'Oloron
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 notum fieri volo, dissensionem ortam inter monachos Sancti FLORENTII et monachos Sancti Nicholai Deo auxiliante apud Santonas me ita
l.3 diffinisse. Facta igitur in communi audientia concilii ibidem congregati proclamatione monachorum Sancti Florentii super Sancti Nicholai
l.4 monachis de quadam ecclesia in Andecavensi territorio apud Cantoceiacum castrum videlicet sita, atque utriusque partis ratione
l.5 diligenter considerata et diu ventilata, tandem confratrum nostrorum archiepiscoporum et coepiscoporum abbatumque judicio statui
l.6 quatinus supradictam ecclesiam absque ulla inquietudine monachorum Sancti Nicholai amodo [Sanct]i F[lore]ntii monachi habeant
l.7 et pacifice teneant. Istud vero ita deinceps tenendum et observandum Sancti Nicholai abbati et monachis ipsius censuimus,
l.8 quod et ipse abbas manu sua in manu mea missa, sic se perhenniter servaturum promisit. Et ut haec institutio nostra incon-
l.9-vulsam obtineat firmitatem, manu propria firmavi, et sigilli mei impressione firmatam corroboravi. Si quis vero aut abbas
l.10 iste prefatus, aut monachi ejus, aut successores illius huic nostrȩ sanctioni aliquo ingenio obviare temptaverit, procul
l.11 dubio sciat Romanae ecclesiȩ auctoritatem sese infregisse, et ad periculum sui ordinis sese fecisse.
l.12 Cujus rei judices hic sunt subnotati, videlicet Joscelinus Burdegalensis archiepiscopus, Guillelmus Ausiensis archiepiscopus,
l.13 Otgerius Cumengensis episcopus, Benedictus Nannetensis episcopus, Simon Agennensis episcopus, Ramnulfus Santonensis episcopus,
l.14 Oddo abbas Angeriacensis, Guido abbas Novi Monasterii, Rainaldus abbas Sancti Cypriani, abbas Malleacensis, abbas Sancti
l.15 Savini, abbas Luciacensis, abbas Sancti Michaelis, abbas Burguliensis, abbas Redonensis,
l.16 abbas Cormariacensis cum pluribus aliis monachis et clericis. Huicque judicio assensum totum prebuit concilium.
l.17 Actum apud Santonas in plenario concilio, anno ab incarnatione Domini MLXXXIIII, indictione VII, mense octobri, VI feria, Philippo
l.18 Francorum rege, Widone Aquitanorum duce, GREGORIO VII papa, Willelmo abbate Sancti FLORENTII.
Bibliographie
RAMACKERS (J.), Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge, 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne, Göttingen, 1956 (Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften in Göttingen. Philologisch-historische Klasse, 3. Folge, 35), p. 77-78, n° 16.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°3374 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3374»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3374/. Date de mise à jour : 29/03/12.