Angers, AD Maine-et-Loire, H 2265
Numéro3370
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1058(fiabilité :texte)
LieuSaumur, Saint-Florent(lat :monasterium confessoris Florentii juxta Salmurum castrum)
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche528 mm
Hauteur à droite518 mm
Largeur en haut290 mm
Largeur en bas299 mm
AuteurArnoul de BRISCO
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 imaginem factus, a diabolo per anguis volumina postea decipitur. Deceptus, juste a justo Deo in coenosi hujus seculi exilium
l.3 mox truditur. Trusus, in erumnis, calamitatibus et adversis immorans perturbatur. Malis a quibus, omne genus mortalium pro dolor
l.4 inficitur. Infectum, exceptis octo per lignum salvis per aquam perimitur. Peremto malo, ab ipsis octo istud conficitur. Confectum male adhuc degens,
l.5 misso patris filio, carnem ex virgine sumpto non in carne resoluto, per crucem redemptum per aqua abluitur. Redempto et abluto, ultimum
l.6 judicium futurum promittitur. Quod, ab omnibus Deum diligentibus valde vehementerque pertimetur. Nam sicut quos extra archȩ lignum aqua repe-
l.7-rivit peremit, ita quos extra crucis Christi domini nostri mysterium viventes aqua baptismatis tangit perimit. Quod credendum est. Nisi enim sancto baptismo
l.8 consona fuerit vita christiana, salvus esse credendus non est aliquis. Ideo talium conscius sapientium monitu, discussionemque quae futura est nimis timens, quae
l.9 sempiterna letitia, quae gehenna fuerit prȩvidens, mortem quoque nulli parcentem per oculos suspiciens, bona presentia transitoria aspiciens, salutes corporum
l.10 varias prospiciens, fluctus seculi modo tranquillos modo perversos colligens, multa deinceps inenarrabilia pravorum prava consiliorum genera passus et patiens,
l.11 ego Arnulfus DE BRISCO abbatibus cunctis Sancti Florentii et monachis pro remedio animȩ meae et parentum dono et in perpetuum confirmo hȩc scilicet quicquid
l.12 in FELINIS et in Aneto habeo, prata, aquam, vineas, terram arabilem, haec in Felinis alodo sunt et in Aneto alodo, aquam, vineas, terram arabilem, et cuncta hȩc in alodo
l.13 possedi, et in alodo illis attribuo. Ex his alodis, quidam homo Lanbertus nomine quattuor terrae arabilis arpennos tenens de censu reddit II solidos et de semi juncto prati
l.14 II denarios et s., et Constantius abbatis famulus de pratis VII denarios et s., Primaldus II denarios, Hamulus II denarios, Wauterius Vetellus VI denarios, Martinus Francus VI denarios. Ad capud
l.15 istorum pratorum Wauterii, et Martini, terra arabilis est et aqua. Adeloia quȩdam femina II denarios de censu reddit. Sclusa in aqua Toata II denarios. Balduinus quartarium
l.16 unum vineȩ in foevo tenet, et unum prati arpennum, Constantinus II arpennos prati in emptitione tenet, sed de censu solvit [VI] denarios. Quattuor vinearum
l.17 arpenni in dominio. Unus arpennus prati in dominio. Amplius autem quam quod narratum est si fuerit de mea possessione in Felinis [et in] Aneto, omnia eis dispono.
l.18 Quae si quis calumniaverit, inquietaverit, violaverit, quod repetit non vindicet, et coactus mille auri libras solvat. Universis qui aderant videntibus,
l.19 haec didi et confirmavi in perpetuo. Si quis parentum aut alicujus intromissa persona effringere ut dictum est hanc elemosinam temptaverit, justum deum
l.20 timeat, ad rationem ei solvendam se preparet, et quod pro peccatis meis vereor, [ne super se] excidat prevideat. [colonne1] SIGNUM Godefridi de Nuium. S. [Malrici]. S. Balduini. [colonne2] S. R[oscelini]. S. M[ariae] heredis et nepti[s]. S. Ottonis clerici. [colonne3] S. domni [S]igonis. S. Eventii [prioris]. S. Radulfi m[onachi. S. Li]s[iardi monachi.]
l.21 Anno ab incarnatione millesimo LVIII, indictione XI. Actum apud [monasterium preciosissimi] confessoris Christi FLORENTII juxta SALMURUM castrum fundatum
l.22 regnante Heinrico rege, comite Gauzfrido Andegavensium, Eusebio cognomento Bruno Andegavorum presule.
l.23 S. scriptoris ALBERTI monachi.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3370 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3370»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3370/. Date de mise à jour : 29/03/12.