Angers, AD Maine-et-Loire, H 2117 n° 3
Numéro3365
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date13/11/1062(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche536 mm
Hauteur à droite527 mm
Largeur en haut315 mm
Largeur en bas331 mm
AuteurGeoffroi, fils de Bérard
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 ipsius loci habitatores mutatio magna facta fuit. Comes nanque Gosfridus ejus filius in cujus
l.3 manum dono patris venit, prout sibi placuit aliis abstulit, aliis dedit. Hac ergo de causa
l.4 BERARDUS, pater Gosfridi, cognomine Berardi, terram Sancti Florentii quam ad censum tenebat perdi-
l.5-dit, et Goscelinus cognomento Rotundator eam dono comitis habuit. Qua in re abbas
l.6 FREDERICUS qui tunc temporis erat, dampnum suum non minimum cognoscens, cum eo sic convenit
l.7 ut de suo acciperet, et terram sibi omnino dimitteret. Quod et ita illi placuit. Acceptis itaque
l.8 decem nummorum libris, annuente Gosfrido comite terram abbati dimisit quam postea Sanctus
l.9 Florentius annis XX aut eo amplius legali calumnia absolutam habuit. Mortuo vero
l.10 Gosfrido comite, item nepos ejus Gosfridus successit in honore. Quo jam secundo anno comita-
l.11-tum exercente, et Sigone tunc abbate, predictus Gosfridus Berardi filius, terram quam diximus
l.12 monachis Sancti Florentii calumniatus fuit, in tantum ut abbas et ipse inde causam statue-
l.13-rent, quatinus ante comitem ad judicium venirent. Habito vero judicio, approbatum
l.14 fuit, quod si comes et abbas vellent, nunquam ei de hac re secundum consuetudinem respon-
l.15-derent. Alioquin alias res hujus modi ad priores possessores necesse esset redire,
l.16 quod sancitum fuerat rationabiliter fieri non posse. Verbi igitur hujus oppositione repulsus,
l.17 vertit se ad aliud, dicens Gosfridum comitem dum adhuc viveret, apud quoddam castrum Pontem
l.18 Andegavensium, pro servicio quod sibi fecerat convenisse, quod abbatem rogaret uti terram istam sicut pater
l.19 suus habuerat sibi habendam permitteret, ita tamen ut abbati pecuniam quam Goscelino dederat
l.20 redderet. Hujusque conventionis, sibi testes nominavit unum de parte sua scilicet Gauzfridum Fualdum,
l.21 alterum de parte comitis, Gauxfridum Crassum. Sed quia alter eorum aberat, causa remansit
l.22 indefinita. Interea Gosfridus peticionis suȩ infirmitatem secum reputans, testem expectare
l.23 noluit, sed terram Sancti Florentii predari minatus fuit. Quod abbas audiens, omnia pacificari
l.24 quam conturbari malens, consilium coepit quo suis dampnum non veniret, et ille animam suam non
l.25 perderet. Fecit itaque finem hujus calumniȩ per Vivianum Brocardum, testem et vadem conventionis
l.26 suȩ, dans ei quatuor libras denariorum, et promittens societatem in elemosinis et orationibus
l.27 fratrum. Hoc autem cum consilio comitis factum est, testibus Gauzfrido Fualdo, et Burcardo
l.28 de Insula,
l.29 et aliis pluribus testimonium hujus rei perferentibus. Sequenti autem die quo hec acta sunt, ad reci-
l.30-piendum societatis donum quod abbas promiserat in capitulum venit,ibique coram abbate
l.31 et fratribus terrȩ calumniam quam fecerat omnino dimisit, et si aliquis in tota vita
l.32 sua illam calumniaret, manu sua absolvendum promisit, et deinde hujus
l.33 dimissionis donum super altare posuit, videntibus et audientibus hoc, Gausfrido filio Salconis, et famulis nostris, Popelino, Girardo Vitrario, Stabili, Frotgerio, Landrico Bersagaio. [colonne1] S. Gosfridi Berardi. S. Goscelini Roginardi. S. Viviani Brocardi. S. Gauzfridi Fualdi. S. Burcardi de Insula. [colonne2] S. abbatis Sigonis. S. Frederici monachi. S. Bernegarii prepositi. S. Gosfridi monachi, et omnium monachorum.
l.34 Anno secundo Gaufrido comite Gaufridi nepote comitatum agente.
Bibliographie
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 155, n° 233.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3365 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3365»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3365/. Date de mise à jour : 29/03/12.