Angers, AD Maine-et-Loire, H 2106 n° 5

<< < / > >>

Numéro3359

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1050(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche462   mm

Hauteur à droite472   mm

Largeur en haut433   mm

Largeur en bas429   mm

AuteurRoger, seigneur  de  MONTREVAULT

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Roger, du consentement de sa femme et de ses enfants, transfère à Saint-Florent des colliberts dits de Saint-Sauveur et d'autres colliberts que tenait de lui en bénéfice son vassal Gosbert.

Texte

l.1 Qui remunerationem aeternorum prȩmiorum a Domino desiderat percipere, i[llu]d debet adtendere, ut dum potest f[aci]at sibi amicos de mamo-
l.2-na iniquitatis, qui eum recipiant in ȩterna tabernacula. Ad hoc namque dominus juvenem cupientem ad vitam intrare provehere exhortan-
l.3-do dignabatur, dum suadebat dicens, ut si vellet perfectus esse, venderet omnia sua, daretque pauperibus, et veniens sequeretur illum. Hinc alias pro-
l.4-testatur, quia non solum de larga datione elemosinarum, verum etiam de calice aquȩ frigidȩ mercedem est qui dederit recepturus. Unde
l.5 etiam Salomon ait : Quodcumque potest manus tua instanter operare, quia nec tempus, nec locus, nec ratio est apud inferos, quo tu properas.
l.6 Dum ergo tempus habemus, ut apostolus ait, operemur bonum. Quȩrendi igitur sunt nobis ad presens adjutores dum in hac peregrinamur vita, qui in
l.7 futura advocati existant, illi maxime quos jam cum Deo regnare non dubitamus. Quapropter ego Rotgerius divinis adortationibus commonitus,
l.8 peccatorum meorum remissionem consequi, et hereditatem in cȩlis comparare desiderans, cum voluntate et assensu conjugis meȩ, ac filiorum meorum,
l.9 pro redemptione animarum nostrarum, sive pro absolutione parentum nostrorum, quosdam collibertos meos, qui et colliberti Sancti Salvatoris dicuntur, sancto
l.10 ac beatissimo confessori Christi FLORENTIO et ipsius cȩnobii monachis ut ipse pro nobis pius intercessor apud Deum adesse dignetur et per ejus
l.11 intercessionem ante omnipotentem judicem misericordiam invenire possimus, perpetualiter trado, et de meo jure vel dominio in ipsius vel ipsorum
l.12 potestatem atque dominium transfundo, scilicet, Archerium, et fratrem ejus Morestellum, filios, vel filias, Mainardi Amarȩ Farinȩ, filios et filias
l.13 Geraldi, Bosonem cum fratribus et sororibus suis, Andream Borsam Caninam, Andream filium Benedicti, Isenbertum filium Girberti, Teotmarum,
l.14 Durannum et fratrem ejus Rotbertum de Bociaco, filios Lamberti presbiteri et unam ejus filiam. Preterea simili ratione dono illis de ejusdem
l.15 Sancti Salvatoris collibertis quosdam alios, per deprecationem cujusdam mei vasalli nomine Gosberti, qui illos de me in beneficio tenere vide-
l.16-batur, hoc est filios Baldrici, filios et filias Isenberti de Superescia. Hos omnes suprascriptos collibertos, et omnem qui jam ex eis generatus
l.17 vel adhuc generandus est fructum, sanctus Christi confessor, et in ejus cȩnobio monachi Deo militantes, mea donatione et auctoritate libere te-
l.18-neant, quiete possideant, et ipsi colliberti a presenti die prȩfati coenobii rectoribus sese subditos recognoscant, et eis debitȩ servitutis pensum
l.19 persolvere non neglegant. De hac autem donatione testamentum firmitatis fecimus, et tam nostrorum fidelium, quam aliorum idoneorum testium
l.20 manibus confirmandum tradidimus. Si quis autem contra hoc preceptum quod fieri non credo de successoribus nostris seu qualiscumque intromissa
l.21 persona aliquid repetere aut calumniam inferre presumpserit, sua repetitio nullum obtineat effectum, sed insuper cogente
l.22 judiciaria potestate auri libras XX, et argenti pondera qui[nqua]ginta coactus exsolvat, et hȩc cartalis firmitas omni tempore
l.23 firma et inconvulsa permaneat. [colonne1] [chrisme] Signum domni Rotgerii. Signum Massiliȩ, uxoris ejus. Signum Fulconis, filii eorum. Signum Rotgerii, fratris ejus. Signum Gelduini, fratris ejus. Signum Rotgerii, senioris. Signum Gumfredi, filii ejus. [colonne2] Signum Widonis de Jalesiaco. Signum Fulconis clerici. Signum Umberti. Signum Herberti. [colonne3] Signum Rainaldi clerici. Signum Hilgerii. Signum Rainaldi Rasli. [colonne4] Signum Rotgerii Franci. Signum Ermenfredi. Signum Walterii. Signum Matfredi militis. [colonne5] Signum Warini Macri. Signum Tescelini. Signum Rainaldi, filii Frollandi.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3359 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3359»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3359/. Date de mise à jour : 29/03/12.