Angers, AD Maine-et-Loire, H 2106 n° 4
Numéro3358
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1050(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche355 mm
Hauteur à droite460 mm
Largeur en haut418 mm
Largeur en bas302 mm
AuteurRoger, seigneur de MONTREVAULT
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2-[na iniquitatis, qui eum recipiant] in ȩterna tabernacula. [Ad hoc namque dominus] juvenem cupientem ad vitam intrare provehere exhortando
l.3 [dignabatur, dum suadebat dicens,] ut si vellet perfectus esse, ven[deret omnia sua, daret]que pauperibus, et veniens sequeretur illum. Hinc alias pro-
l.4-[testatur, quia non solum de] larga datione elemosinarum, verum etiam [de calice] aquȩ frigidȩ mercedem est qui dederit recepturus. Unde
l.5 [etiam Salomon ait : Quo]dcumque potest manus tua instanter operare, [quia] nec tempus, nec locus, nec ratio est apud inferos, quo tu properas.
l.6 [Dum ergo tempus hab]emus, ut apostolus ait, operemur bonum. Querendi igitur sunt nobis ad presens adjutores dum in hac peregrinamur vita, qui in
l.7 [futura advocati existant,] illi maxime quos jam cum Deo regnare non dubitamus. Quapropter ego Rotgerius divinis adortationibus commonitus,
l.8 [peccatorum meorum remi]ssionem consequi, et hereditatem in cȩlis comparare desiderans, cum voluntate et assensu conjugis meȩ, ac filiorum meorum,
l.9 [pro redemptione anima]rum nostrarum, sive pro absolutione parentum nostrorum, quosdam collibertos meos, qui et colliberti Sancti Salvatoris dicuntur, sancto
l.10 [ac beatissimo] confessori Christi FLORENTIO et ipsius cenobii monachis ut ipse pro nobis pius intercessor apud deum adesse dignetur, et per ejus
l.11 [intercessi]onem ante omnipotentem judicem misericordiam invenire possimus, perpetualiter trado, et de meo jure vel dominio in ipsius vel ipsorum
l.12 potestatem atque dominium transfundo, scilicet, Archerium, et fratrem ejus Morestellum, filios, vel filias, Mainardi Amarȩ Farinȩ, filios et filias
l.13 Geraldi, Bosonem cum fratribus et sororibus suis, Andream Borsam Caninam, Andream filium Benedicti, Isenbertum filium Girberti, Teotmarum,
l.14 Durannum et fratrem ejus, Rotbertum de Bociaco, filios Lamberti presbiteri et unam ejus filiam. Preterea simili ratione dono illis de ejusdem
l.15 Sancti Salvatoris collibertis quosdam alios, per deprecationem cujusdam mei vasalli nomine Gosberti, qui illos de me in beneficio tenere vide-
l.16-batur, hoc est filios Baldrici, filios et filias Isenberti de Superescia. Hos omnes suprascriptos collibertos, et omnem qui jam ex eis generatus
l.17 vel adhuc generandus est fructum, sanctus Christi confessor, et in ejus cenobio monachi Deo militantes, mea donatione et auctoritate libere te-
l.18-neant, quiete possideant, et ipsi colliberti a presenti die prefati coenobii rectoribus sese subditos recognoscant, et eis debite servitutis pensum
l.19 persolvere non neglegant. De hac autem donatione testamentum firmitatis fecimus, et tam nostrorum fidelium, quam aliorum idoneorum testium manibus
l.20 confirmandum tradidimus. Si quis autem contra hoc preceptum quod fieri non credo de subcessoribus nostris seu qualiscumque in-
l.21-tromissa persona aliquit repetere aut calumpniam inferre presumpserit, sua repetitio nullum obtineat effectum, sed insuper cogen-
l.22-te judiciaria potestate auri libras viginti XX, et argenti pondera L coactus exsolvat, et hȩc ca[rta]lis firmitas omni tempore firma
l.23 et inconvulsa permaneat. [colonne1] Signum domni Rotgerii. Signum Massilie, uxoris ejus. Signum Fulconis, filii eorum. Signum Rotgerii, fratris ejus. Signum Gelduini, fratris ejus. Signum Rotgerii, senioris. Signum Gumfredi, filii ejus. [colonne2] Signum Widonis de Jalesiaco. Signum Fulconis clerici. Signum Umberti. Signum Herberti. [colonne3] Signum Rainaldi clerici. Signum Hilgerii. Signum Rainaldi Rasli. [colonne4] Signum Rotgerii Franci. Signum Ermenfredi. Signum Walterii. Signum Matfredi, militis. [colonne5] Signum Warini Macri. Signum Tescelini. Signum Rainaldi, filii Frollandi.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3358 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3358»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3358/. Date de mise à jour : 29/03/12.