Angers, AD Maine-et-Loire, H 2106 n° 2
Numéro3356
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1070(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche242 mm
Hauteur à droite239 mm
Largeur en haut322 mm
Largeur en bas324 mm
AuteurSigon, abbé de SAINT-FLORENT de SAUMUR
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 quia ingenuus quidam homo vocabulo Ragnulfus postulavit nos diutius monachos scilicet Sancti Florentii quatinus
l.3 reciperemus ipso tradente in servitio ejusdem sancti duos pueros ex se quidem genitos, sed pre inopia sufficienter eos
l.4 non prevalentem nutrire. Nos vero multoties, postulationem ejus repulimus. Tandem improbitate ejus fatigati,
l.5 consulti cum familiaribus nostris, ad ultimum respondimus quia si ipse eos Sancto FLORENTIO in perpetuo servitio
l.6 cum ipsorum posteritate ad altare suum traderet, et mater ipsorum hoc ut ipse vellet et auctorizaret,
l.7 oblationem ejus amplius non repelleremus. Qui gavisus hȩc esse suam voluntatem et deprecationem
l.8 sepius retulit. Uxorem vero suam matrem scilicet puerorum ita velle et deprecari similiter asseveravit.
l.9 Assensimus igitur, quod deprecabantur pater et mater. Nam et ipsi pueri, hoc requirebant intentissime.
l.10 Uno itaque [die addu]xit pueros ad monasterium pater ipsorum, frequens vero populorum conventus aderat
l.11 monachique [plurimi] asstabant, missa enim dominico die incipieba[tur, eosque tr]adidit ad altare sancti
l.12 [FL]ORENTII ipsi sancto in perpetuos servos, cum omnibus qui ex eis nascerentur. Cunque clerici et laici qui asstabant
l.13 [per]quirerent a pueris utrum sic vellent esse servi sancti Florentii sicut pater eorum devovebat, dixerunt
l.14 se id valde velle atque optare. His ita dictis vel factis accepimus pueros coram plurimis, et
l.15 servitium quod [ag]ere valebant eis injunximus. Senior vero ex eis vocatur Johannes, junior Christoforus.
l.16 Hujus traditionis licet plures testes affuerint, ipsaque res suis utatur testimoniis,
l.17 hos tamen tantum nominamus, Hotto clericus Sancti Martini, Johannes de Sancto Hylario,
l.18 ABBAS Sigo, Eventius prepositus monachus, Fredericus monachus, Warnerius monachus, aliique omnes monachi visores
l.19 ac auditores, et ideo testes.
Bibliographie
MARCHEGAY (P.), Archives d'Anjou, 3 vol., Angers, 1843-1856, t. 1, p. 233-234, note 2.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3356 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3356»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3356/. Date de mise à jour : 29/03/12.