Angers, AD Maine-et-Loire, H 2072 n° 15
Numéro3352
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1100(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche123 mm
Hauteur à droite125 mm
Largeur en bas267 mm
AuteurBurgundus Escohira Lupum et Durantia sa fille
BénéficiairePetit-Montrevault, prieuré de Saint-Florent de Saumur
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 sancti Spiritus inspirante, dedit pro salute animȩ suȩ Deo et sancto Florentio et monachis ejus Monte Revello habitantibus in ma-
l.3-nu Mauricii tunc temporis ejusdem loci prioris, duas sextarias terrae, tali tamen convenientia ut pro illis red-
l.4-derent monachi annuatim domino terrȩ VI denarios censuales, et IIIIor de taladia, quod vidit et audivit filia ejus
l.5 Durantia, nec calumpniavit. Hujus rei testes sunt, Rainaldus presbiter, Burgundus Gaissadener, Garnerius Chuel, Girardus
l.6 Mariȩ, Troinardus senescallus, aliique quam plurimi. Post multos vero dies diabolica suggestione inbuta, et consilio viri
l.7 sui cui se matrimonio conjunxerat, hanc patris sui elemosinam supradicta filia calumpniavit monachis dicens illos
l.8 non habuisse investituram. Tandem aliquando de hac controversia facta est concordia in manu Garini Eremitȩ illius
l.9 loci prioris post Mauritium, cum muliere supradicta, ita ut medietatem illius terrȩ habeant monachi ad duos denarios de censu,
l.10 et IIos denarios de taladia. Hoc factum est tali pacto, quod si mulier illa absque herede vitam finierit, illa terra ex integro ad
l.11 ȩcclesiam et ad monachos Montis Revelli in elemosinam pro salute animȩ suȩ, et patris sui. Hujus rei testes sunt Rainaldus presbiter,
l.12 David presbiter. De militibus Tetbaudus Radulfi, Garnerius Churrardus, aliique quam plurimi. His videntibus et audientibus
l.13 supradicta mulier cum missalo ejusdem ȩcclesiȩ saisivit Garinum supradictum monachum et solatium ejus Gauterium, ponens
l.14 ipsum missale super altare.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3352 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3352»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3352/. Date de mise à jour : 29/03/12.