Angers, AD Maine-et-Loire, H 1910 n° 10
Numéro3342
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date30/10/1055(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche413 mm
Hauteur à droite432 mm
Largeur en haut232 mm
Largeur en bas235 mm
AuteurAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
BénéficiaireSigon, abbé de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ubi nulla est in karitatis unitate dissensio. Karitas autem non servat unitatem,
l.3 ubi diversa sentientium diversȩ sunt voluntates. Ut ergo unum fieri in karitate
l.4 possimus, voluntates nostras ad eandem sententiam necesse est redigamus. Quod profecto
l.5 fieri auctoritas apostolica monet, cum id ipsum sentientes plantaria scismatum eradi-
l.6-care nos docet. Sed ne preter viam currentibus labor sit itineris non solatium
l.7 perventionis, ille nobis imitandum est qui se et viam profiteri dignatur, ut alleviet laborem,
l.8 et veritatem, ut auferat suspitionem. Is vero est dominus Jhesus Christus, qui cum ad suam humilitatem
l.9 insinuandam diceret: Non veni facere voluntatem meam sed ejus qui misit me, ad instructionem
l.10 nostram, Qui mihi, inquit, ministrat, me sequatur. Unde si quod nos profitemur, vere christiani esse volumus,
l.11 Christi magistri nostri vestigia sequi debemus, ne satisfacientes voluntatibus propriis, promissionum ejus
l.12 efficiamur exortes, cujus praeceptis per inoboedientiam comprobamur rebelles. Non enim sine causa, sed
l.13 congruȩ satis optimeque provisum est, ut secundum quandam rationem duo tantum ordines sint in ecclesiis,
l.14 in praelatis unus, alter in subditis, ut cum grex male divisus per dissensionis oberrat anfractus, ad viam
l.15 concordiȩ pastoris sententia reducatur. Quod cum christianis omnibus, nobis maxime servandum est
l.16 monachis, qui ad hoc facultatibus nos terrenis seculo renuntiantes exuimus, ut nostris optemperando prepositis,
l.17 exempla Christi liberius expeditiusque sequeremur. Nichil enim valet opibus tantum abjectis superficie tenus
l.18 renuntiantis tepide coepta conversio, cum pravis adhuc moribus seculo fidem servat professionis perjura
l.19 transgressio. Hȩc et similia sȩpius pertractantes nos omnis congregatio Sancti Florentii Salmurensis
l.20 fratrem Sigonem nobis in abbatem elegimus, cujus optemperantes arbitrio regulariter in coenobio concorditerque
l.21 vivamus. Cui de moribus castigatis unum omnes pariter testimonium perhibemus, qui conversationis ejus sobrietatem,
l.22 castitatem, humilitatem, atque patientiam longo jam tempore experti sumus. Quem etiam domino nostro Gausfrido
l.23 prȩclarissimo comiti cujus juris nostrum est monasterium unacum domno Alberto Sancti Martini Majoris monasterii
l.24 abbate cujus professus est coeterisque fratribus qui de eodem monasterio aderant, gratanter obtulimus, ut quod electio
l.25 nostra decreverat, illius confirmaret auctoritas. Deinde praesentavimus eum venerabili prudentissimoque
l.26 patri Eusebio Andecavensis urbis episcopo, ut cui comes exterius tradiderat auctoritate sua dominium,
l.27 episcopus debita benedictione consecrans, ex more ecclesiastico curam committeret animarum. Acta
l.28 sunt hȩc omnibus qui presentes erant gaudentibus magisque jubilo quam voce plaudentibus.
Bibliographie
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 113, n° 157.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3342 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3342»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3342/. Date de mise à jour : 29/03/12.