Angers, AD Maine-et-Loire, H 229 fol. 9

<< < / > >>

Numéro3299

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1106(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche350   mm

Hauteur à droite353   mm

Largeur en haut320   mm

Largeur en bas310   mm

AuteurRenaud Vicarius et Witburgis son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Renaud Vicarius, sa femme Witburgis et leur fils donnent à l'abbé Girard de Saint-Aubin la moitié de deux moulins à Souzay.

Fac-similé

Texte

l.1 Ut scripturae testimonio res memoriae labefactatione dissolubilis vigeat, et convenientiae nodus stabilitati
l.2 concordiȩ adhereat, donum quod Raginaldus Vicarius conjuxque sua Widburgis, ac filius eorum Radulfus, sancto Albino
l.3 donaverunt, commendatum hoc scripto posteris relinquimus. Divino quippe ammoniti spiritu, capitulum nostrum intrave-
l.4-runt, ibique molendinorum duorum medietatem quȩ apud Solciacum sita sunt, in prȩsentia domni Girardi abbatis, totiusque
l.5 congregationis, Deo et sancto Albino donaverunt, ac donum super ejusdem confessoris altare posuerunt. Hoc tamen pacto ut
l.6 unum molendinorum, et aquae ductus clausuras, nos absque eis usque ad tres annos faciamus. Alterius vero medietatem
l.7 ipsis alteram medietatem facientibus preter baccum unum quod nos ibi novum ponemus, construamus. Comple-
l.8-tis autem tribus annis, sicut fructum dividemus, sic quisque suam medietatem faciemus. Cujus doni ut robusta
l.9 esset oblatio, ipsorum filius qui ob adolescentiam perversione quorundam hominum seductus repugnabat,
l.10 palefredum fratris nostri Achardi pro benedictione accepit, et voluntarium omnimodumque consensum prebuit.
l.11 Hujus rei, sunt testes hii, nomina quorum subtus asscripta sunt, Odo de Burgulio, Fulcherius, Rainaldus armiger
l.12 ejusdem Rainaldi, Gaufridus Rufus, Walterius de Laquil, Rainaldus Cothuns, Walterius Potinus, Girardus Harduini
l.13 filius, Girardus clericus, Aldulfus, et Warinus frater ejus, Haimericus Ridellus, Gaufridus Pulsatus, Rainaldus
l.14 de Treziaco, Radulfus Introignardus, Ernaldus Brionius, Albertus Roclaens, Fulcradus corvesarius, Hamelinus pistor,
l.15 Walt[eri]us Oisels, Constantinus carbonellus, Daniel carpentarius, Gaufridus Pirinis, et multi alii.
l.16 Signum Raginaldi [croix] vicarii. Signum Widburgis [croix] uxoris ejus. Signum Radulfi [croix] filii eorum. CYROGRAFUM.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3299 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3299»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3299/. Date de mise à jour : 29/03/12.