Angers, AD Maine-et-Loire, H 170 n° 1
Numéro3293
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date25/06/849(fiabilité :édition)
LieuAuzainville(lat :Ausenivilla)
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche350 mm
Largeur en haut252 mm
Largeur en bas255 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBIN d'ANGERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna gracia muniri non
l.3 difidimus. Notum sit igitur omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris presentibus scili-
l.4-cet atque futuris quia illuster comes noster Lambertus et monasterii Sancti Albini rector, culminis nostri adiens
l.5 sublimitatem, humiliter petiit ut quasdam villas ejusdem abbatie per preceptum imperialis auctorita-
l.6-tis domni et genitoris nostri Hludovuici piissimi augustri canonicis ipsius loci deputatas, denuo per celsi-
l.7-tudinis nostre scriptum nos etiam eisdem usibus perpetua lege habendas easdem confirmare dignaremur.
l.8 Quarum scilicet villarum, ista sunt nomina, Maironnus, Clementiniacus, Sabiacus, Papirius, Multona-
l.9-cus, Monasteriolum, et vinea que infra consistit monasterium, piscationem a porta Canciacense usque
l.10 ad insulam que nuncupatur Jurelista, et hoc pro annis singulis constituit, ut dentur pretaxatis fratri-
l.11-bus ex villa Justiniaca de sale modios centum. Preterea etiam ad peticionem ejusdem dilecti nobis comi-
l.12-tis addidimus ipsis his villis etiam que app[e]llatur Ladriacus cum appendicio suo Pristiniaco. Un-
l.13-de etiam veluti presignatum est, altitudinis n[ostre] preceptum hoc fieri jussimus, per quod precipimus
l.14 atque firmamus, ut prenominate res cum omni integritate et sine cujuspiam rectorum prefati
l.15 loci minoratione, usibus et stipendiis Dei servorum in eodem loco Christo famulantium deputa-
l.16-te habeantur, nullique liceat eas in alios preterquam a nobis constituitur usus retorquere,
l.17 sed quicquid exinde rationabiliter fieri aut exigi potest, necessitatibus ipsorum omnimodis
l.18 prebeat supplementum, et domibus claustrisque eorum prosint, si forte deciderint in restauramentum.
l.19 Interea etiam constituimus ut numerus fratrum ultra quadragenarium et quinarium numerum
l.20 ab aliquo eorum abbate ullo umquam tempore non augeatur. Et ut hoc nostre auctoritatis preceptum
l.21 firmius habeatur, et per futura tempora a successoribus illius et fidelibus sancte Dei ecclesie melius credatur,
l.22 et diligentius conservetur, de anulo nostro subter jussimus sigillari.
Notes
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 1, p. 26-27, n° 15.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 307-310, n° 116.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3293 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3293»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3293/. Date de mise à jour : 29/03/12.