Angers, AD Maine-et-Loire, 15 G 1 fol. 1
Numéro3273
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date04/09/1091(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche310 mm
Hauteur à droite290 mm
Largeur en haut466 mm
Largeur en bas468 mm
AuteurFoulques IV le Réchin, comte d'ANJOU
BénéficiaireTrèves-Cunault, prieuré de Saint-Philibert de Tournus
Regeste
Texte
l.2-riosȩ dei genitrici Mariȩ Cunaldensi, ac monachis ipsius dedit. Multis sane manifestum est qualiter predictus comes castrum Trevis
l.3 merito destruxit, quod castrum multas malas consuetudines super locum qui Cunaldus dicitur injuste habebat, valde ipsum longa
l.4 per tempora opprimens. Quas consuetudines prefatus comes sanctȩ Mariȩ et monachis ejus omnes perpetuo donavit, remisit, atque destruxit,
l.5 preter sexaginta solidos quos sibi retinuit, qui de malis fortefactis ut mos erat exhigebantur. Necnon et medietatem mercati, et portus, qui
l.6 Trevis erant quos ȩtiam apud Cunaldum esse stabilivit, similiter predictis monachis dedit, quod usque ad reedifactionem castri habuerunt.
l.7 Post multum vero temporis eidem comiti quod destruxerat castrum reedificare placuit, quod et fecit, et portum, et mercatum, monachis
l.8 abstulit, et Trevis restituit. De ceteris vero semper firmum esse volens quod fecerat ac jubens nihil omnino dissolvit, pro hoc autem quod de jam
l.9 dicto dono rescidit ne beata Maria sibi irata esset quandam suam consuetudinem quam in terra ejusdem virginis ipse et anteces-
l.10-sores sui habebant, loco Cunaldi et monachis ejus habitatoribus liberrime et sine ulla retencione perpetualiter habendam donavit
l.11 atque dimisit. Quod donum omnibus notum fieri volumus. Est ergo omne vinaticum quod ipse comes habebat de tota terra illa beatȩ Mariȩ
l.12 quȩ est de ultra viam Salmuriensen quȩ terra dicitur Lisis, quȩ propter hanc consuetudinem pene tota deserta et inculta
l.13 erat preter modicum unde comiti V patellȩ vini reddebantur, et hoc et omnem prefatam terram liberam et quietam et ab hac consuetudine
l.14 exutam isdem comes predicto loco et monachis dedit, et concessit, ad plantandum vineas prout monachis placuerit,
l.15 et ob hoc monachi portum, et mercatum ei reliquerunt. Datum pridie nonas septembris, feria IIII, anno ab incarnatione domini MXCI, indic-
l.16-tione XIIII, epacta XXVIII, luna VI, Philippo rege regnante in Francia, Waufrido episcopo in Andecavensi residente cathedra, in domo
l.17 Godefredi forestarii, eodem comite super mensam assidente. Quod donum cum candelabro ligneo ac fissile dedit, dicens dilatando pedes
l.18 ipsius candelabri: Sic dilatetur terra ista a me vobis nunc concessa in reddendo copiosa vini optimi gemmina. Huic dono interfuerunt Gaufridus
l.19 Fulchradus predicti castri dominus, Rainardus filius Gregorii, Hugo de Pociaco, Girardus de Fractavalle, Girorius frater Clarenbaldi,
l.20 Fulcherius, Fulcherius major. Signum Fulconis [croix] comitis.
Bibliographie
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 229, n° 366.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3273 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3273»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3273/. Date de mise à jour : 29/03/12.