Angers, AD Maine-et-Loire, G 785 n° 2
Numéro3260
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1047(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche443 mm
Hauteur à droite442 mm
Largeur en haut315 mm
Largeur en bas335 mm
AuteurGermain de MORANNES
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 de Morenna convenientiam talem cum domno abbate Alberto et fratribus Majoris Monasterii habuisse.
l.3 Habebat duos de defuncta uxore filios parvulos quos commendavit sancto Martino cum quadam rerum
l.4 suarum portione, tali videlicet ratione, ut quamdiu vixerit infantulos ipse nutriat. Si autem mortuus
l.5 fuerit, in manu sancti Martini et sub cura abbatis vel monachorum pueri remanebunt, usque dum ad intelligibilem
l.6 et virilem perveniant aetatem. Quo cum pervenerint, si voluerint sancti Martini esse cui sunt a patre donati,
l.7 bene. Sin autem noluerint, discedent quidem cum rebus a patre sibi relictis, sed dandi vel vendendi seu cambiendi eas
l.8 potestatem non habebunt, quia sancti Martini post eorum obitum erunt. Hȩc sunt autem quȩ sancto Martino Germanus
l.9 reliquit, quando ei filios suos sicut jamdictum est dedit: dimidium molendinum in villa quȩ Briesarta dicitur,
l.10 et unum quarterium terrȩ. Et hoc auctorizat Gauzfridus Festuca filius Archenulfi de cujus fevo
l.11 dimidium molendinum est, et quarterium, cui etiam census de dimidio molendino sex scilicet denarii in festivitate
l.12 sancti Albini, et de quarterio I denarius redditur. Et unum quarterium alterius molendini quod dicitur Novum in Marigniaco
l.13 villa situm, de dominico episcopi Andegavensis Huberti, casamento scilicet Sancti Mauricii, ipso presule annuente. Et unam domum in villa
l.14 quȩ dicitur Morenna, quȩ sita est in areis Rotberti Nigri Grunni patris Arnaldi quas Arnaldus ipse Germano vendidit.
l.15 Solvit autem ipsum quarterium tria obola de censu, et domus quattuor denarios, utraque in festivitate sancti Albini, supradicto
l.16 presuli. Dona hȩc etiam ita contulit et firmavit idem Germanus sancto Martino et fratribus Majoris Monasterii, ut si eo vivente
l.17 filii ejus defuncti fuerint, etiam omnes res illȩ quas prediximus in dominium jamdicti sancti remaneant, pro anima uxoris
l.18 et filiorum ejus. Quod si de ea uxore quam post primam accepit filios habuerit, nullam partem in his quȩ supra
l.19 diximus habebunt, sicut ipse Germanus antequam eam uxorem acciperet, ipsas res filiis suis qui jam
l.20 nati erant segregare, audiente ipsa nova sponsa et fratribus ejus et multis aliis curavit.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3260 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3260»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3260/. Date de mise à jour : 29/03/12.