Metz, AD Moselle, H 143 n° 1

<< < / > >>

Numéro326

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1050(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographieen bas

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche280   mm

Largeur en bas420   mm

AuteurGarin, abbé  de  SAINT-ARNOUL  de  METZ

BénéficiaireJean  de  BECHY

Regeste

Garin, abbé de Saint-Arnoul de Metz, fait savoir que Jean, habitant de Béchy, fait un contrat de prestaire avec l'abbaye Saint-Arnoul de Metz, donne ses biens, en reçoit d'autres, et garde le tout en viager pour sa femme et lui.

Fac-similé

Texte

l.1 Cum bonorum operum fructibus utile sit insudare, tum devotis fidelium petitionibus devotius annuere, maximeque id sit, cum non tantum nostra quam aliorum lucra quȩruntur atque non modo
l.2 presentium verum futurorum utilitatibus providetur; karitas enim non querit quȩ sua sunt, et apostolus ait spiritualia seminando aliorum carnalia metere id vero non magni pendere. Quocirca
l.3 ego WARINUS, abbas monasterii Sancti Arnulfi, quod situm est prope moenia Mettensis urbis, notificari volo omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris quasdam inter nos et Johannem
l.4 virum quendam fidelem de villa quȩ Basciacus dicitur actas conventiones. Adiit quippe isdem vir reverenter nostram presentiam, nostrarum sibi precum cȩterorumque bonorum factorum expostulans
l.5 communionem, atque sepulturȩ participationem. Cujus preces quia respuere periculosum erat suscepimus, et cum consilio fratrum nostrorum socium nobis eum ascivimus; qui ut perfectius nostra sua
l.6 faceret, voluit etiam nostra supplere suis, ideo licet XII libras denariorum predecessoribus nostris pro sepulturȩ suȩ loco atque uxoris ad utilitatem loci contulerit, deinde ad majora voti sui pertrahens desideria, daturum se nostro loco post
l.7 mortem suam spopondit de sui juris hereditate propria, ita sane si ei de nostra possessione aliquid vite prestaria concederemus in sua vita. Utilem itaque ejus perspicientes petitio-
l.8-nem, ea conditione de nostro ei aliquid ad possidendum tradidimus scilicet unum mansum, et unum quartarium in Basciaco, mansum quoque I et dimidium inter Flodoaldi curtem et
l.9 Abbonis montem, vineam quoque unam in villa Basciaco, terram etiam aliam quandam quam Pratum dicunt, unde solvuntur annuali censu a rusticis III solidi in villa
l.10 supradicta Basciaco, cum omnibus appendiciis ad predictos duos mansos, et tres quartarios pertinentibus. Idem Johannes prestitit VI libras denariorum domno abbati
l.11 Oddoni pro quibus tenet unum molendinum, tempore vitȩ suȩ atque suȩ conjugis, hȩc quȩ annotavimus, ei ad possidendum tradidimus. Ipse vero de proprio alodo tradidit
l.12 nobis pratum unum in loco qui dicitur Longus Pratus, pratum etiam alterum in loco qui dicitur Subtus Illas ad octo falces, vineam quoque unam in loco qui dicitur Vallensis vinea ad quin-
l.13-quaginta palas. Dedit etiam quicquid alodi habet in loco qui dicitur Faverias, preterea dedit patellam unam quam super sedem nostram collocavit atque sine censu tempore vitȩ suȩ tenet in Vico. Tradidit etiam nobis solarium unum in Basceio et cellarium
l.14 subtus et tonnas duas, unam quinque carradarum, aliam novem. Dedit insuper aliqua mancipia, quorum hȩc sunt nomina: Raimbertus, Harigisus, Azilinus, Bernardus,
l.15 Tiezenna, Fraburgis, ea videlicet conditione uti supra de nostris prescripsimus, ut ea quȩ dedit teneret atque sua conjunx itidem si ei superviveret. Post decessum vero
l.16 utrorumque ad nos sine ulla contradictione omnia redirent. Ut autem hȩ nostrȩ convenientiȩ firmiores temporibus permanerent succedentibus, hanc cartu-
l.17-lam ei sub specie cyrographi cum consilio fratrum fieri jussimus, factamque manu propria roboravimus, precantes ut nullus abbatum aut monachorum hoc audeat
l.18 convellere quod nos bono animo et fideli fecimus.
l.19 Ego [croix] Warinus abbas propria manu firmavi. Signum [croix] Willelmi prepositi. Signum [croix] Milonis prepositi. Signum [croix] Odilonis medici. Signum [croix] Rotberti monachi. Signum [croix] Johannis cujus hȩc donatio est.
l.20 Signum [croix] Gerramni scabinionis. Signum [croix] Humberti presbyteri. Signum [croix] Walterii. Signum [croix] Lamberti. Signum [croix] Raimbaldi. SCRIPTUM INTER JOHANNEM ET FRATRES MONASTERII SANCTI ARNULFI.

Notes

1

Bibliographie

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 136, n° 89.

PARISSE (Michel), Remarques sur les chirographes et les chartes-parties antérieures à 1120 et conservées en France, dans Archiv für Diplomatik, 32 (1986), p. 546-567, p. 549.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°326 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°326»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte326/. Date de mise à jour : 29/03/12.