Chartres, AD Eure-et-Loir, H 3261

<< < / > >>

Numéro3246

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1123(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche634   mm

Hauteur à droite632   mm

Largeur en bas212   mm

AuteurRobert Calvus, Aimeric Canardus et alii

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JEAN-EN-VALLEE  de  CHARTRES

Fac-similé

Texte

l.1 Ne malorum perversitati majorum factis addere demere vel ea omnino destruere liceret,
l.2 sapientum fuit consilium quȩ inconcussa voluerunt manere, litterarum tradere memoriȩ.
l.3 Horum itaque nos Sancti Johannis canonici auctoritatem sequentes notum esse volumus tam futuris quam
l.4 presentibus monachos Sanctȩ Trinitatis cenobii Moriniaci nobis concessisse donum quartȩ par-
l.5-tis terrȩ quȩ Ermentarvilla vocatur, sicut eis dederat Robertus Calvus ante obitum suum, mona-
l.6-sticum habitum ab eis accipiens, et uxor ejus ac filius et filiȩ cȩterique ejus parentes, quoniam predicti doni
l.7 concessionem habere non potuerunt a Pagano Anselmi filio a quo Robertus predictam terram tenebat,
l.8 nec ab ȩcclesia nostra de cujus feodo tota Ermentarvilla erat. Hoc donum concessit nobis Helvis uxor
l.9 Roberti ac Petrus filius ejus. Unde eos in beneficium nostrum recepimus, et Roberti nomen in martirilogio nostro
l.10 scripsimus. Robertus etiam et Bartholomeus sororii Roberti fidei suȩ interpositione promiserunt
l.11 quod hanc concessionem filium Roberti et filias tenere facerent, cum ad ȩtatem maturiorem venirent.
l.12 Paganus quoque Anselmi filius, Johannes, Anselmus, Gaufridus, Frerisus Pagani filii predictam terram
l.13 nobis concesserunt, et si quando de supradicta terra nobis insurrexerit calumnia, se fore defensores
l.14 secundum justiciam promiserunt et fidei suȩ interpositione firmaverunt. Concessit etiam nobis predictus Paga-
l.15-nus et filii ejus terram ad duos boves et hospites si a Haimerico Canardo adquirere possemus,
l.16 qui quartam partem predictȩ terrȩ ab ipso tenebat, et post paucos dies de illa quarta parte Hai-
l.17-merici Canardi ipse et filii ejus terram ad unam quarrucam nobis concesserunt. Pro concessione predictȩ
l.18 terrȩ monachi centum solidos habuerunt, uxor Roberti Calvi LX solidos, fratres predictȩ mulieris, Robertus
l.19 XX et Bartholomeus XX, quia nobis adjutores in hoc opere fuerunt, Petrus filius Roberti Calvi
l.20 XII denarios, filiȩ Roberti Eufemia, Raineldis, Ermengardis, singulȩ XII denarios, Paganus
l.21 Anselmi filius XX libras, et unum verrem, et duas massas butyri, Johannes filius ejus centum solidos,
l.22 et uxor ejus XXXta, Anselmus duos solidos, Gaufridus XII den., Frerisus XII d., Gaufridus clericus XX so-
l.23-lidos, Augrinus de Veteribus Stampis XX solidos, Hildemerus de Pulceio XX solidos, hii
l.24 nobis adjutorium, apud Paganum et filios ejus prebuerunt. Gesta sunt hȩc in capitulo Sanctȩ Trinita-
l.25-tis monasterii Moriniaci. De monachis hii testes affuerunt, domnus Thomas abbas, Bar-
l.26-tholomeus prior, Robertus de Archepel, Bernardus Calvus, Garinus Albus, Richerius de Stampis,
l.27 Hugo de Firmitate, Johannes filius Bernoalii, Gosbertus cerrarius, Amauricus cantor, Radulfus
l.28 prior de Estrechi, Adelelmus, Cristianus de Pevers, Johannes filius Huberti, Hugo Rufus, Radulfus Nor-
l.29-mannus, Frodo filius Bernardi pelliparii, Bernerius de Sancto Brechon, Landricus de Dordenc,
l.30 Ebrardus de Mundevilla, Guido Hortolanus, Gilo de Rupeforti, Godefridus Normannus,
l.31 Radulfus de Ciconia, Lisiardus filius Gullelmi, Radulfus filius Vitalis. De canonicis Sancti
l.32 Johannis, hii testes affuerunt, domnus Stephanus abbas ȩcclesiȩ Sancti Johannis, Hermannus prior, Hubertus sacerdos,
l.33 Rogerius sacerdos, Ebrardus et Guido de Treon. De laicis testes affuerunt Bartholomeus filius
l.34 Amaurici, Gaufridus de Moreth, Petrus et Bartholomeus sororii Roberti Calvi, Augrinus de
l.35 Veteribus Stampis, Arnulfus filius ejus, Hugo Pauper, Hildemerus de Pulceio, Sevinus de Sanctolio,
l.36 Garinus Rufus, Raginaldus Potinus, Vaslinus major, Morinus frater ejus, Boldinus pelliparius, Joscelinus
l.37 cocus, Ermengis frater Thome abbatis, Turbaudus cliens Stephani abbatis, Ernaldus filius Gausberti,
l.38 Avesgotus nepos Berengarii, Odo Niger. Quando filiȩ Roberti Calvi, Eufemia, Raineldis,
l.39 Ermengardis, fecerunt nobis concessionem de supradicta terra Ermentarvillȩ, affuerunt subscripti testes
l.40 apud villam quȩ Roscetum vocatur, Hubertus et Ebrardus canonici Sancti Johannis, Johannes filius Pagani
l.41 Anselmi filii, Bartholomeus avunculus filiarum Roberti Calvi, Estantius de Estrechi,
l.42 Otrannus de Roscheto, Richardus, Fromundus, Petrus filius Estantii, Haimericus, Nivelo,
l.43 Martinus, Helvis, Orieldis, Rainburgis. Affuerunt testes apud Stampas quando Paganus
l.44 Anselmi filius concessit nobis terram ad unam carrucam de quarta parte quam tenebat ab eo
l.45 Haimericus Canardus, et hospites quos dedit nobis predictus Haimericus, Hubertus et
l.46 Ebrardus canonici Sancti Johannis, Briccius clericus, Augrinus de Veteribus Stampis,
l.47 Hildemerus de Pulceio, Stephanus homo Huberti de Ardeluto. Concessionem de hac
l.48 carruca et his hospitibus, jam antea fecerat nobis Johannes Pagani filius. Nos Sancti
l.49 Johannis canonici notum esse volumus tam futuris quam presentibus quod Haimericus Canardus
l.50 dedit nobis terram ad unam carrucam et quinque hospites de sua quarta parte Ermentarvil-
l.51-lȩ quam tenebat a Pagano Anselmi filio. Isti vero hospites habebunt sua arpenta et loca
l.52 ad habitandum sibi competentia, scilicet quisque domum et granchiam, ortum et curiam.
l.53 Contra istos quinque constituemus quindecim hospites apud Ermentarvillam in tribus qua-
l.54-drantibus ad nos pertinentibus. Isti similiter habebunt sua arpenta et loca ad habi-
l.55-tandum sibi competentia. Faciemus etiam illic nobis domum et granchias quȩ suf-
l.56-ficere poterunt agriculturȩ quatuor carrucarum quas ibi proprias sine Haimerico ha-
l.57-bebimus. Edificabimus etiam granchiam communem inter nos et Haimericum, si ipse Haimericus
l.58 voluerit, et tunc Haimericus habebit quartam partem straminis frumenti sive avenȩ.
l.59 Quod si soli granchiam fecerimus, soli stramina habebimus. Canonicus noster per agros
l.60 ibit, a rusticis campipartem accipiendo, et si Haimericus in granchia clientem habere nolue-
l.61-rit, a cliente nostro fiduciam accipiet. Quod si clientem in granchia habuerit qui tantum
l.62 annonam servet si eum procuraverimus consuetudines quȩ pro campiparte accipi solent totas
l.63 habebimus. Quod si Haimericus clientem suum procuraverit, quartam partem illarum consu-
l.64-etudinum a manu canonici nostri cliens Haimerici accipiet. Pactus est Haimericus nullas
l.65 se facturum hospitibus predictis violencias, nullas illaturum angarias. Dimisit etiam nobis
l.66 de hospitibus omnes justicias. Si aliquis eorum Haimerico forisfecerit, clamorem inde faciet Ha-
l.67-imericus canonico, qui procurationem Ermentarvillȩ habebit, et nos apud Carnotum ei justiciam
l.68 faciemus. Quod si Carnotum venire ausus non fuerit, vel noluerit, secundum velle nostrum in Belsica fiet
l.69 justicia. Si vero noluerimus vel nequiverimus ei justiciam facere, per ea quȩ ad se pertinebunt se vin-
l.70-dicabit. Dimisit etiam nobis Haimericus omnem calumniam quam faciebat domno Stephano
l.71 abbati nostro de terra ad unam carrucam, dicens Hugonem vicedominum abbatis nostri fratrem, dedis-
l.72-se eam Isnardo fratri suo in feodo apud Ermentarvillam. Hȩc quȩ supradicta sunt Haimericus
l.73 se servaturum promisit, et fidei suȩ interpositione firmavit, pro anima sua et majorum
l.74 donum super altare beati Stephani per quendam cultellum posuit. Habuit tamen pro his ab ȩcclesia
l.75 nostra Xcem libras et L solidos pro uno palefredo, Hugo vicecomes unum palefredum pro auxilio quod nobis fecit apud Haimericum.
l.76 Testes qui affuerunt Carnoto ex parte ȩcclesiȩ Sancti Johannis, domnus Stephanus abbas, Gunfredus,
l.77 Theogrinus, Gerogius, Hugo, Stephanus clericus Sancti Stephani ; de laicis, Girardus Bodellus, Ansoldus
l.78 filius Godescalli, Paganus filius Gauterii, Gaufridus filius Ivonis, Mahiel de Noceio, Odo Craton,
l.79 Paganus de Cuspreio, Hildemerus pedagogus, Hebrannus de Oseinvilla, Bernerius frater ejus, Paganus
l.80 filius Helene, Lambertus vigerius, Ernaldus filius Rogrini, Ansoldus Ferrebois, Turbaudus cliens
l.81 abbatis, Ernaldus filius Gausberti, Odo armiger Girardi ; ex parte Haimerici Canardi,
l.82 Hugo vicecomes, Gaufridus monacus nepos Haimerici Canardi, Thomas de Entrevilla. Dein-
l.83-de apud Laudisvillam quando Phylippus Haimerici filius, et Eufemia ejus filia concesserunt predictum
l.84 donum Haimerici affuerunt testes subscripti, ex parte ȩcclesiȩ Sancti Johannis, domnus Stepha-
l.85-nus abbas, Robertus, Hubertus, Richerius, canonici regulares, Girbertus de Eddevilla, Garinus filius ejus,
l.86 Gauterius de Vilers, Teobaldus et Villanus frater ejus, Girardus Lepus, Paganus et Gauterius frater ejus de Ed-
l.87-devilla, Marchers pelliparius, Bernardus filius Garnerii de Mundumvilla, Stephanus de Arde-
l.88-luto, Turbaudus, Odo Niger, Radulfus subulcus ; ex parte filii et filiȩ Haimerici, Radul-
l.89-fus faber, Garinus filius ejus, Gauterius Masoers, Gauterius filius Renerii, Radulfus Bordon, Fulcoius
l.90 Borellus, Joscelinus nepos ejus, Natalis major Haimerici Canardi, Ascho filius ejus, Haimericus filius Let-
l.91-burgis, Dionisius, Gauterius Marescot, Losoardus, Harduinus de Folia, Frogerius filius Oelardi, Johannes
l.92 filius Hugonis, Guitbertus frater ejus, Gislebertus de Vilers, Stephanus de Vilers, Gauterius Parlooria, Du-
l.93-randus Fortis, Gausbertus Potinus, Robertus pelliparius, Gaufridus filius Vitalis, Ranulfus Decanus,
l.94 Gauterius capellanus Haimerici, Hugo Crispinus et Gaufridus monacus nepotes Haimerici
l.95 Canardi, concessores predicti doni, Fulco armiger Haimerici. Pro hac concessione Phylippus filius
l.96 Haimerici, XIIcim habuit den., Euphemia XIIcim, Gaufridus monacus unum pellicium. De Armentarvilla.
l.97 Testes qui affuerunt quando Aia filia Haimerici Canardi concessit huic ȩcclesiȩ donum
l.98 quod pater suus fecerat de terra Ermentardivillȩ, Garinus de Dorden, Vaslinus de Laudovilla,
l.99 Fulcodius armiger Haimerici Canardi, Guido filius Gaufridi, Sevinus Frumentum, Gaufridus
l.100 coquens, Guido de Scala, Guido Rufus, Odo, isti duo, de Nigro Luco, Vaslinus de Monger-
l.101-villa, Adelina uxor Haaberti, Naintoldis uxor Marini, Bentha filia ipsius Marini,
l.102 Rostha filia Vaslini de Mongervilla. Concessio ista facta est in castro Alnetello, median-
l.103-tibus fratre nostro Ebrardo, et donno Aufredo presbitero de Alneto. De terra G. comitis in Armentarvilla.
l.104 Nos Sancti Johannis canonici notum esse volumus tam futuris quam presentibus quod Guido comes de Ru-
l.105-peforti ante mortem suam malorum quȩ commiserat in ȩcclesia Sancti Johannis penitens, et eidem
l.106 satisfacere cupiens, terram unius asini quam habebat in villa quȩ vocatur Ermentarvilla,
l.107 predictȩ dedit ecclesiȩ. Testes, Guillelmus abbas de Tyron, Rotrodus comes, Adam de Chail-
l.108-li, Theudo de Stampis. Hoc donum concessit Beatrix soror ejus. Testes, Gaufridus episcopus, Guil-
l.109-lelmus abbas de Tyron, Girardus abbas de Josaphat, donnus Stephanus noster abbas, donnus Hugo frater noster,
l.110 Fulcherius prior de Josaphat, Hugo de Creci monacus. Concessio Arnulfi de Garenceriis de supradicta terra.
l.111 Prefatam istam unius asini terram, quam Guido comes de Rupeforte huic ȩcclesiȩ dedit, Arnulfus de
l.112 Garenceriis calumpniabatur, quam tandem absolutam et quietam nobis concessit, seque eam nobis contra omnem
l.113 calumpniam defensurum, fidei suȩ interpositione promisit, unde et sexaginta sol. ab ȩcclesia recepit.
l.114 Testes, ex parte nostra, donnus Stephanus abbas, Hubertus, et Hugo, fratres nostri, Thomas de Autone, Turbaudus,
l.115 famulus donni abbatis, Bernardus de Bolonvilla, Hubertus de Eddevilla, Gaufridus faber ; ex parte
l.116 ejus, Paganus presbiter, Bauduinus de Bertoldi Curia, Burdinus, et filius ejus Burdinus, de Bertoldi Curia,
l.117 Grimoldus pedagiarius.
l.118 Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quia Garinus major Garenceriarum et Christianus Rufus
l.119 atque Paganus cognati ipsius Garini dimiserunt calumpniam quam faciebant de terra Armentarvil-
l.120-lȩ. Calumpniabantur enim terram ad unum asinum quam dedit nobis Guido junior comes Rupi-
l.121-fortis. Dimiserunt itaque calumpniam eandem terram liberam penitus et quietam ȩcclesiȩ Sancti Johannis conce-
l.122-dentes, unde LXXV sol. habuerunt. Ad quam dimissionem vel concessionem interfuerunt testes,
l.123 Petrus prior, Hubertus de Armentarvilla, Landricus, Robertus de Sparris, canonici nostri, Paganus
l.124 presbiter de Bertolcort, Gauterius Bisillatus, Fulcherius Bernardi filius de Bolonvilla, Herbertus de Osan-
l.125-nivilla, Hubertus Emperivilla, Hilduinus frater ejus, filii ejusdem Hilduini, Odo, Gaufridus, Rainaldus,
l.126 Gauterius Gilleberti filius, Guilelmus de Boolvilla, Aimardus joculator, Ernoldus, Salemerus Christianus.
l.127 Postea Adelais soror prefati Garini et filius ejus supradicti illi concesserunt, et ipsi con-
l.128-cesserunt, cui concessioni interfuerunt, Hubertus, Landricus, canonici superius dicti, et Garinus
l.129 major, et Christianus Rufus, jamdictus Hubertus de Osanivilla, Osanna uxor ejus, Maria filia ejusdem,
l.130 Roschia uxor Bernardi, Guiburgis uxor Fulcherii filii ejusdem, Odelina uxor Landrici,
l.131 Eremburgis uxor Huberti, Avelina filia ejus, Teobaudus filius ejusdem, Amelina filia Mai-
l.132-nardi de Boolvilla.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3246 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3246»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3246/. Date de mise à jour : 29/03/12.