Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2519
Numéro3237
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1071(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche312 mm
Hauteur à droite310 mm
Largeur en haut246 mm
Largeur en bas248 mm
AuteurGuillaume Gouet II
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Fac-similé
Texte
l.2 Girardus Brunellus, auctorizavit nobis Guillelmus Goius totam ex integro cum omnibus consuetudinibus
l.3 et reditibus ejus sicut eam tenebat de eo ipse Girardus. Eodem loco et in eadem hora simul etiam auctorizavit nobis
l.4 idem Guillelmus Goius ecclesiam de Dongiolo quam dederat nobis Herlebaldus, et terram quam dedit nobis Odo frater Herlebaldi,
l.5 quȩ terra pertinebat ad propriam carrucam ipsius Odonis, et olcas quas dedit nobis idem Odo quantumcunque tenent, id est a molino vetulo
l.6 usque ad viam quȩ ducit ad Aluiam. Hȩc omnia auctorizavit uxor ipsius Guillelmi Eustachia simul cum viro
l.7 suo et pro his omnibus dedimus ipsi Guillelmo X sol., uxori ejus Eustachiae V sol.. Factum est hoc in aula Guillel-
l.8-mi multis audientibus et videntibus quorum haec nomina sunt, Gaufredus filius Godiscalci, Landricus de Toriel, et Odo frater ejus,
l.9 Radulfus de Canta Merla, et Radulfus Pincerna, Rainaldus et Gilduinus foristarii, Giraldus nepos Gumbaldi, Johannes conversus,
l.10 Odo monachus prior, Herbertus monachus. Actum anno domni abbatis Bartolomei VIIIvo.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3237 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3237»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3237/. Date de mise à jour : 29/03/12.