Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2519

<< < / > >>

Numéro3236

Fiabilité de l'actedouteux

Genrepancarte

Date1071(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche315   mm

Hauteur à droite316   mm

Largeur en haut304   mm

Largeur en bas301   mm

AuteurGérard Brunellus, Hilgaudus son fils

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi, notum sit omnibus sanctȩ ecclesiȩ fidelibus quia ego Girardus cognomento Brunellus pro anima
l.2 mea et uxoris meȩ, et filiorum meorum et omnium parentum meorum trado et concedo Sancto Martino et monachis Majoris Monasterii totam terram
l.3 meam de Seonvilla, et de jure meo in jus et dominium eorum in perpetuum transfundo cum omnibus consuetudinibus et reditibus ejus, quatinus per eorum orationes
l.4 Deus ȩternȩ nos hereditatis faciat esse participes, quos pro ejus nomine nostrȩ terrenȩ possessionis fecimus heredes. Propter quod et ipsi monachi non parvam
l.5 nobis recompensationem rependerunt, videlicet tocius benefacti sui societatem. Preterea, quod ego non parvum duco, habent mihi in conventione quod si, quandiu sanus fuero,
l.6 monacus fieri voluero, etiam si nichil aliud quam terram illam ad eos deferam, suscipient me, aut si sine hoc habitu mortuus fuero et me ad eos portari
l.7 fecero, sepelient me. Ego autem ne qua deinceps calumnia de supradicta terra eis insurgat, sed solutam et quietam in perpetuum eam possideant, feci auctori-
l.8-zare eam illis uxorem meam Ermengardim, et filios meos, Hilgodum, Hugonem, et Adam, quibus IIIIor dederunt monachi XX sol., ut firmior et magis spontanea
l.9 esset eorum concessio. Concessit et quartus filius meus, cui et unum pro hoc dederunt psalterium, et pepigerunt mihi quod pascent eum IIbus annis apud Castrum Dunum
l.10 si misero eum illuc ad scolam. Facta sunt autem ista omnia sub testimonio bonorum virorum qui hȩc viderunt et audierunt, quorum hȩc nomina sunt, Rodulfus pincerna,
l.11 Giraldus nepos Gumbaldi, Herlebaldus de Moncellis, Fulco presbyter, Gaufredus praepositus, Bernerius Carcerarius, Rotbertus et Heinricus homines mei, Hubertus, Odo, Gauterius Gastinellus,
l.12 Johannes conversus.
l.13 Actum per manum Odonis prioris, et Herberti monachi, anno incarnationis Domini MLXX, domni Bartolomei abbatis VIIIvo.
l.14 His ita peractis sicut superius scripta sunt, unus de filiis Girardi Hilgodus nomine cȩpit calumniari hoc quod pater ejus, se etiam concedente, donaverat, dicens pro hoc se
l.15 facere hanc calumniam, quia non habuerat partem suam de illis XXginti solidis, qui dati fuerant matri suȩ et fratribus suis pro hac concessione. De quibus XXginti sol. sicut ipse dicebat, debebat habere
l.16 ipse solus X sol., et mater sua, et duo fratres sui, Hugo scilicet et Adam, debebant habere alios X sol., nam alius frater qui clericatum susceperat, non debebat communicare cum eis
l.17 in illis XX sol., quia ipse pro hac concessione singulatim suam partem habuerat, videlicet unum psalterium. Non ergo antea cessavit Hilgodus ab hac calumnia, donec iterum darentur ei X sol., exceptis
l.18 illis XX sol., quos habuerunt mater sua et fratres sui. Qui postquam dati sunt ei, concessit iterum quod antea concesserat, et postea calumniatus fuerat, et guerpivit omnem querelam Deo et sancto Martino, ante Bernar-
l.19-dum Contractum de Buslo, et coram patre suo Girardo Brunello. Testes hujus rei, Hubertus de V Casis, Gradulfus nepos Bernardi, Arnulfus presbiter de Veteri Vico. De hominibus Sancti Martini, Odo coquus, Galterius Gastinellus.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3236 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3236»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3236/. Date de mise à jour : 29/03/12.